http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0020
16
fuit vir pinguis, laetus, voluptati deditus , concubinas habuit multas,
ex quibus liberos plurimos suscepit. Uxores legitimas duas habuit,
exultima etiamprolem suscepit, sed non sibi in regno substituit Fuit
admodum felix, sed non sinit fortuna eum semper esse felicem, nam
fllius quam ex concubina susceperat admodum pulcher primam ejus
uxorem adamavit, ac ex illius provocatu eognovit, quod cum marchio
eomperisset, usus magis rigido, quam sapienti consilio, et filium et
conjugem truncari capite jussit, durumque sibi et suis civibus specta-
culum praebuit, quae res cursum suae felicitatis interrupit. Is
posteaLeonelluni fratrem illius in domino sibi substituit quamvis ille-
gitimum, et quamvis proles legitima esset; quod cum filiolus vir
potens apud eum improbaret neci datus est. Marchio ipse Mediola-
num vocatus gubernationem nomine ducis suscepit, ibique mortuus
est Is moriens, successionem Leonelli filii adamavit. Literarum
studia plurimum adamavit, favitque ingeniis ; Hugonem namque Se-
nensem, qui fuit omnium medicorum suae aetatis princeps, quo nemo
in cathedra melius legit, nec in cameris jucundius aegros visitavit,
cum magna stipe ad se vocavit pluraque sibi tradidit et possessiones,
et domos. Is quoque Guarinum Veronensem Graeck ac Latine pe-
ritissimum oratorem, ut suos instrueret filios, ad se accessivit, dita-
tumque in magno honore habuit Nec Joannem Aurispam Siculum
utriusque linguae peritum neglexit, sed eum Meiiaduci filio protono-
tario magistrum tradidit, ac possesionibus et beneficiis ditavit, qui
hodie secretarius est apostolicus.
De Leonello Marchione Estensi Nicolai filii.
XIL Leonelius marchio Estensis Nicolai filius quamvis non
integer genere, integerrimus tamen virtute patri successit, qui sub
Guarino edoctus et carmen facere, et epistolam scribere optime
novit. Filiam Joannis marchionis Mantuae duxit uxorem, qua mortua
illegitimam regis Aragonum filiam suscepit Haec cum ad eum
venisset, per Yenetias transitum habuit, et in Realto propter populi
magnitudinem plures submersi sunt, nam latera pontis ceciderunt
Is patriam suam in magna pace gubernat, qui etsi non reputatur patri
equaliter liberalis,.qui tamen aeque prudens est, et magisNsastus,
conjuge namque contentus est, admodum diligitur. Cum Caesar
Fridericus me Romam ad pontificem Eugenium misisset, mandata
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0020