Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 17
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0021
17

mihi ad hunc dedit, ideo meo in rediUi ipsum visere decrevi, quem
comperi in villa, cui Portus est nomen. Arx ibi est adrnodum insig-
nis, sunt et extra arcem domus egregiae, quas Nicolaus pater ad vo-
luptatem paraverat. Is ubi me adesse sensit, jussit, ki domo pa-
terna me recipi, atque parari prandium, quod sumptuose fecit; post
dum adhiic consederem, exivit hic arcem, puerosque suos pila luden-
tes contemplabatur, quasi me expectans, ad quem cum venirem, sua-
vibus verbis exceptus sum. Communicata sunt illic inter nos, quae
caesar mandaverat, nam res erant magni ponderis et sic ad horas
duas collocuti sumus. In sero venit frater ejus admodum pulcher
Borsius nomine, quem Ferrarienses quasiDeum colunt. Hic forma,
plus quam dici potest, pulchra est, facetus et modestus, liberalitate
insignis, robustus corpore^ nulla in eo menda est; multa mihi is
retulit caesari communicanda, piurimumque ob reverentiam caesaris
me honoravit. Revertebatur is tunc a rege Aragonum, cum quo
mensibus sex fuerat. Post ego iter arripiens, in Alamaniam redii.

De Joanne Prancisco de Gonm^a.

XIII. Johannes Franciscus de Gonzaga patri in dominio Man-
tuae successit. In bellis quae Veneti adversus Philippum Mediola-
nensium ducem gessere, cum Venetis plerumque sensit, ductorque
fuit exercitus, quem dum egit, semper ei bene successit. Filiam
unam Leonello Estensi in matrimonium copulavit, quae mortua est,
altera quam pulcherrimam ajunt et in literis peritam , religionem post
patris obitum ingressa est. Filio seniori uxorem ex domo Brande-
burga dedit sororem ejus marchionis Friderici, qui nunc est elector
imperii, Barbaram nomine moribus et forma laudabilem. Is cum
Sigismundus Roma rediret, Mantuamque transiret, magnos illi honores
impendit, ob quam rem Sigismundus ei marchionatus contulit digni-
tatem, urbique Mantuanae universalis studii privilegia concessit,
quod tumAlbertus tum Ferdinandus caesarpostea confirmarunt. Post
haec Ludovicus primogenitus ejus relicta domi uxore ad ducem Me-
diolanensem defecit, quae res adeo patrem exasperavit, ut eum mox
emancipaverit, poenamque capitalem fecerit, si quis eum in ejus
dominiis filium suum appellaret. Sigismundo quoque scripsit, ut
eum successione marchionatus privaret; timebat enim, ne suo jussu
filius abiise crederetur, Venetique propterea minus sibi crcdcrent.

Aeneas Sylv. Picc.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0021