Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 18
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0022
18

Sed Sigismundus nihil horum fecit, quamvis tunc Philippo esset in~
dignatus. Ludovicus autem magno honore Mediolani suscipitur,
atque inter alios belli ductores magno loco habetur; fit suspectus
marchio Venetis, oh quam rem et ipse postea duci se junxit, et in
campis eontra Yenetos militavit: spes fuit ex hoc marchionis motu
Venetos eomprimi, seeuturumque Ferrariensem marchionem. Sed
is ut pacem habuerat eum Yenetis, ohservavit, promissaque Verona
erat Mantuano, si eaperetur, quae res non parum duci nocuit, nam
Veronenses inviti dominatum Mantuanum ferebant, Veneti autem
magna vi restiterunt, ipsique Mantuano Pischeriam oppidum abstule-
runt, ct nonnulla alia fortalitia, quae nunquam recuperare potuerunt
Mantuani. Juvit autem Venetos in hoc.bello constantia Brixianorum,
qui sex mensibus obsidione cincti quamvis penuriam rerum haberent
et muri ex magna parte ruissent, nunquam tamen de deditione ver-
bum fecere; erant enimGuelfi, nec Gibelinum dominum volebant,
cujus etiam dominatum tyrannicum arbitrabantur. Itaque neeesse
fuit dissolvere obsidionem in pace, quae post acta est. Jussus est
marchio Lignanum oppidum, quod a Venetis eripuerat, restituere,
sed quae perdiderat, recuperare non potuit. Itaque poenituit eum
consilii sui, in morbumque post inciditqui eum per plures annos
contaminavit Tandem ut decet christianum, saeramenta ecclesiae
recepit, testamentoque faclo vitam exuit, quatuor filiis superstitibus»
Sed Ludovicum marchionem sibi substituit, qui hodie cum multa
sapientia regit. Amicus tamen ducisMediolanensis infensusque Ve-
nelis, quem et Fridericus caesar in marchionem confirmavit

De Franohco Fo$caro duce Venetiarum.

XIV. Franciscus Foscari cum apud Joannem Papam in Cremona
legationis munus obiret, in ducem Venetiarum electus est, sub quo
magni motus inltalia fuerunt; ipseque populusVenetus plurimabella
gessit nunc adversus Sigismundum caesarem, nunc adversus Philip-
pum ducem Mediolani, nunc contra Januenses. Is Venetos mari con-
tentos parumque terrae fidentes adhortatus est bellagerereterrestria;
cumque senes dissentirent, juventutis consilia juvit, hisque adhaesit.
SubFrancisco Brixia capta est, Bergamum quoque receptummultaque
in valle polanaAbduae oppidacapta, constitutusque limes inter ipsos
et ducem Abdua fluvius. Sub hoc Ravenna recepta est, sub hoc


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0022