Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 20
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0024
20

domum exire potest, nisi praefinitis quibusdam diebus: habet suum
stipendium, quod tamen non est magnum. Convivia certa per
annum facit, ubi praestantiores cives advocantur, et si qui sunt
oratores principum aut communitatum magnarum. Magnus vir
apud eum est Andreas Donato, quod Yeneti saepe in legationibus
fatigant, illum enim Sigismundus militem creavit, apud quem saepe
fuit. Jnter litteratos apud Venetos primatum obtinet Franciscus
Barbaro, qui latinam et graecam linguam novit. Yenetijus civile
parvi faciunt, nam consuetudinibus et municipali jure utuntur, quam-
vis nonnunquam ubi res dubiaest, jurisconsultos interrogent; hinc
si qui sunt in studiis Veneti, plerumque aut artibus, aut medicinae,
aut oratoriae stuclent, quidam jus canonicum seqiumtur, qui bene-
ficia quaerunt, habent autem scholas generales Paduae, ubi plurimos
praestantes viros habuere: sicut Raphaelem Fulgosum, et Raphae-
lem Cunianum, qui inulta in jure civili scripserunt, ibique sepulti
sunt. Paulus quoque de Casino illuclegit, et modo jacet. Legit
ibi Hugo Senensis medicorum princeps. Jacobus de Forlivio medi-
cus maximus, ibique jacet. Jacet ibi Paulus de Venetiis , qui plu-
rima in logica scripsit. Antonius de Cornusano, qui inter medicos
claruit. Prosdocimus, qui gibbosus struncatusque vir tantum juris
didicit, ut omnibus esset aequalis, cujus post uxorem Antonius
de Rosellis accepit, qui modo ibidem tenet cathedram, qui praecep-
tor meus Senis fuit, nam sub eo jus civile audivi. Is nunc senex est,
opus edidit de monarchia, quod adhuc non publicavit. Ibi quoque
Johannes Franciscus de Capitibus listae, ibi Jacobus de Puteo sin-
gulares juris interpretes, multique alii clarissimi viri illic nostris
temporibus floruerunt, qui ibi sepulti sunt. Petrus quoque de Abano
illuc obiit, qui fuit maximus inter nigromantes,

De Cosmo Mecliceo Florentino.

XV. Cosmus de Medicis Florentinus ab adolescentia mercaturae
traditus maximas opes comparavit, in tantumque ditatus est, ut
nemo in tota Italia par sibi civis crederetur. Ubi auctus est, rei-
publicae se tradidit, adjutusque suffragiis popularibus, nam plebem
multis sibi beneficiis allexerat, in magnum virum evasit. Duae tunc
factiones inter Florentinos fuere; alterius princeps Cosmus, alterius
Nicolaus de Uzano fuit, cum quo Pallas Strotius Raynaldus de


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0024