Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 22
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0026
22

philosophiae se tradidit. Sed Cosmus quamquam dominus civitatis
existat, ita tamen se gerit, ut privatus videatur, et esse potius quam
videri vult. Nee enim magnum famulatum habet, sed jmico servo
contentus per urbem incedit, loeum senioribus tradit, equitibus ce-
dit, doctores anteponit, ad consilium raro non vocatus accedit; cum
eo venit, primores censere sinit 5 ubi ad se ventum est, quasi nihii
de re sciret, ita loquitur, donec calefactus sententiam suam muitis
suasionibus aperit. Is praeterea cum civitas pecunia indiget, proprio
aere succurrit, sibique propterea hypothecari urbis redditus vuit, qui
magna ex parte sunt sui, Cives admodum multi sibi ohnoxii sunt,
qui etsi non rogentur, quae tarnen Cosmo placent, promere nitun-
tur; singuli enim eum quasi dominum venerantur. His artibus plu-
ribus annis Florentiam venit, multi tamen in eum oculi erecti sunt,
ejusque vel necem vel exilium expectant. Hic egregias aedes aedi-
ficavit, quales nec caesarem dedecerent, multa in rure aedificia con-
struxit, altaque palatia, templa quoque erexit miri operis. In
Florentia claustrum S. Marci, ubi LXX monachi sancti Dominici com-
morantur, infra triennium a fundamentis ex integro confecit, ubi
oratorium honestum ambitus magnis marmoreis columnis fulciti, et
bibliotheca mirabilis Latinis et Graecis libris referta. Huic Philel-
phus, qui oratoriam Florentiae legit, infensus fuit, nam parti ad-
versae favebat, quae res eum ex urbe praecipitavit. Is Cosmus Ve-
netorum amicitiam semper fecitmaximi, ducem Mediolanensem odio
habuit, Senenses contempsit, plurimasque inter eos serere discordias
studuit. Eugenius partem tuetur, imperii se subditum dicit verbo,
negat opere. Ejus tempore Lucani in amicitiam Florentinorum re-
ducti sunt. Bononienses in foedus accepti. Cum Philippo duce
pax facta. Franciscus Sfortia in amicum receptus cum stipendio,
Cerpellonus qui ductor Florentinorum erat, cum injuriatus uni ex
prioribus fuisset, ex altissimis fenestris praecipitatus est, moxque
truncatus capite. Nicolaus Piceninus conflictus; exercitus ducalis
prostratus; Sigismundo caesari negatus versus Romam transitus,
quamvis eis invitis transiverit. Cum Senensibus qui publico bello
admodum multa oppida atque castella vi ceperant, pax facta recep-
taque, quae perdita erant. Cum Januensique colligatio facta est.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0026