http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0028
24
pore magnus esthabitus Poggius; quiiicet lingua ignarus fuerit, nulli
tamen in dicendo fnit inferior. Hic apud Constantiam in secretarium
receptusest apostolicum, ubi et de morte Hieronymi Bohemi elegan-
lem scripsit epistolam. Cum Guarino cle Seipione et Juiio contendit.
Cumque ipse Scipionemexponeret, ille autem Julium, plura utrinque
scripta sunt: scripsit de avaritia elegantem tractatum, quamvis ipse
more hominum, qui aliena potius, quam sua praenoscunt vitia, ne-
quaquam liberalis esset. Scripsit de infelicitate Principum, de no-
bilitate et confabulatione, quae suis moribus potius quam famae
consentiunt. Is cum jam senex adolescentulam uxorem admodum
pulchram duxisset, atque ab amicis increparetur, opusculum non
infacetum neque inordinatum, an seni sit uxor ducenda, composu it
Hoc tempore etiam Andreas Mediolanensis ex ordineAugustinensium
quem Senis audivi, historiarum scriptor floruit. Et Antonius Rau-
densis ex ordine Minorum qui librum de elegantia latini sermonis
eomposuit. Tum et Bartholomaeus de Montepolitano quem Martinus
Papa in secretarium recepit, atque adeo dilexit, ut unicum eum refe-
rendarium habuerit, illique soli omnia crederet. Tum quoque Jo-
hannis Lairis nomen, et Antonii Panormitae magnum est habitum,
sed omnes superavit Aretinus. In dicendo tardiuscuius erat, et nisi
praemonitus nihil dicere potuisset, ubi vero ex tempore loquutus est
quasi amens videbatur. Huic morluo in cancellaria Fiorentinorum
Carolus Aretinus successit, Latinis ac Graecis literis madidus est.
Carmen elcgans facit, nec minor est in oratione soluta. Hujus
primi versus, quos viderirn, fuerunt ex Homero traducti, qui bellum
murium et ranarum referunt, sed vir grandior factus maturiora con-
scribit. Apud Scnenses hoc tempore cancellarius fuit Bertus An-
tonii filius vir etiam elegans; sed postea novum morem invenerunt
Senenses et quod nusquam est, officium cancellariatus annuum
fecere, ut tunc esset, quod coeptum erat agnosci. Post apud Senen-
ses crevit Franciscus Patritius quem admodum peritum dicunt, nam
linguam utramque novit et oratoriam docet.
De Bernardino Senensi
XVIL Bernhardinus Sencnsis nobilihus ortus natalihus elo-
quentiae studiis juventutem suam, ac juri pontificio tradidit, et
post spiritu Dei plenus, mundo renuntiavil; erogatisque bonis suis
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0028