http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0029
25
erga pauperes religionem ingressus est, ae ordinem divi Franclsci
sub rigida observatione professus. Ubi cum aliquandiii corpus suum
maeerasset, ne gratiam sermonis, quam sibi Deus tradiderat, iu-
cassum teneret, praedicationis verbi Dei officium assumpsit, diuque
in Lombardiae partibus coram populis praedicavit, multosque ho-
mines a malis operibus abstraxit. Nam et in Mediolano, et in
Papia, in Bononia, in Yerceliis, in Padua, inVerona, in Venc-
tiis, in Tarvisio tamquam propheta auditus esl. Krat enim in di-
cendo facundus, mirisque modis homines ad lacrvmas trahebat;
vitia sic exterminabat, ut quoslibet in eorum horrorem addueeret;
virtutes vero sic commendavit, ut ad earum amorem quemllbet
adduceret. Et quoniam vita ejus sancta erat sine animi macula,
qui vivebat in paupertate, nudis pedibus ambuians, unica tuniea
ex lana contentus, qui persererabat m jejuniis et oralionibus, miro
modo populos alliciebat. Hic et foeminas deponere ornamenta
eapitis, coronas, serta, crines alienos, et homincs ftigere; aleatn
ludosque malos in tantum trahebat, ut omnia hujusmodi sibi afferri,
et in publico comburi, faceret. Is quoqtie in tabella pictum nomen
Jesus deferebat, hominibusque adorandum ostendebat, multumque
suadebat ante ostia domorum hoc nomen depingi, ob quam rem
accusatus est apud Martinurn Ponlificem, sed minime eonvictus,
nam quaecumque is dieebat, et vera erant, et sancta. Quia tamen
hanc novitatem nonnulli male recipiebant, jussus esf, ne aniplitis
hoc nomen populis adorandum offerret, ne plus iili, qtiani sacra-
mento eucharistico deferretur honoris, quod tamen ipse minirne
asserebat. Is cum Seriis praedicaret, me intantum commovit, ut
paululum affuerit, quin et ego religionem suam ingrederer. Secl
amicorum preces me retraxerunt, quod pro meliori rccipio; nesci-
mus enim quid magis nobis expediat. Hujus vcstes homines, dum
transiret, tamquam sanctas tangebant. Cum Senis in foro prae-
dicaret, ingens turbo minaretur pluviam magnam, vcllentque oinnes
recedere, quia sub dio erant, timebantque pluviam: state, inquit,
viri, et genibus flexis adoravit Deum, jussitque in virtute Jesu
nubem abire , quo faclo, solutis absque pluvia nubibus, prior serc-
nitas rediit. Is postmodum Komae praedicavit, sed primo con-
temnebatur ab his, qui non audiverant eum, cumque nonnulli causa
irrisionis potius quam devotionis ad eum accederent, rnutata opi-
nione, nunquam ejus sermonem deserebant. Ex quo factum cst,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0029