http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0030
26
ut tota eum Roma audiret, cardinalesque ac Papa ejus sermoni
interessent, magnusque et mirabilis apud omnes haberetur. Hic
cancellos, qui erant ante domos civium destrui mandavit, erat
enim mos, ut qui hominem occidisset, dum in sua domo atque
cancellis maneret per rempublicam capi non posse; sed licere
adversae parti eum expugnare. Itaque plura sic fiebant homicidia,
quae Bernardinus prohibuit. Perusci quoque mos erat, in annis
singulis cives inter se lapidibus pugnare armatos corio, in quo
praelio quotannis plurimi interficiebantur. Sed et hoc Bernardinus
vetuit, cum inter eos praedicaret Post haec mortuo Senensi
episcopo, vocatus est per civitatem, Martinusque consentiebat,
sed ipse nullo pacto episcopatum acceptare voluit, dicens: gratias
esse diversas, aliis enim datam esse sermonis gratiam, aliis re-
gendi; simihter etiam et duos alios episcopatus recusavit. Ad
extremum cum annis circiter quadraginta populis, singulis fere
diebus, praedicasset, apud Aquilam urbem migravit adDominum;
ubi corpus ejus reconditum infinitis miraculis claret, et duo item
pro ejus canonizatione sunt objecta ante Romanum Pontificem con-
sistoria. Ocularia ejus Philippus dux Mediolanensis obtinuit, nam
dolorem oeulorum patiebatur. Fuit vir macerrimus, nam jejuniis
se extenuavit, sed semper jucundus ethilaris erat, nec unquam
facies ejus visa est tristis, nisi tamen.de aliquo puhlico crimine
doleret. Plures reliquit virtutum suarum sectatores, e quibus prae-
eipuus fuit Albertus de Sarthiano, qui eloquentiam doctus sub
Guarino litterisque secularihus apprime instructus, et ipse postea
Minor factus sub Bernardino eloquentiam Dei didicit, praedica-
vitque populis cum magna gratia. Hinc et Eugenius Pontifex Maxi-
rnus Jerosolymam eum misit, ut specularetur facta soldani; qui
reverstis et Aegypti, et Indiae negotia, uti se habebant, edocuit,
€t quomodo vinci possent, monstravit. Jacobus quoque ex Mar-
chia ordinis minorum hujus Bernardini discipulus fuit, qui multis
gentibus verbum Dei annuntiavit, attenteque auditus fuit. Tem-
pore Bernardini clari praedicatores hahiti sunt Antonius de Massa,
qui graecis et latinis literis eruditus erat, et generalis Minorum
fuit, ac post suae urhis episcopus interiit. Claruit tunc et Angelus
de Senis, qui et ipse generalis Minorum fuit multae doctrinae
magnaeque eloquentiae pater. Tunc etiam Gabriel de Spoleto, qui
atiam post episcopus fuit, magnus verhi Dei praedicator, theologus
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0030