http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0031
27
et philosophus praestans, sed impari cum Bernardino sanctitate,
ob quam rem nec tantam audientiam habuit. Is dieebat obligatum
esse hominem adimplere quaecumque bona facere voluisset, quae
res cum me tangeret, nam et ego volui aliquam religionem intrare,
Bernardinum usque Romam petii, consuluique, qui id se negavit
unquam comperisse, bonamque mihi mercedem fecit.
De Mariano Socino Senensi*
XYIII. Marianus Socinus Senensis in jure civili pontificioque
admodum claruit; scripsit de sortibus, carmen fecit elegans, prosa
scripsit ornata; pinxit scripsitque manu propria admodum pulchre.
Cumjuvenis fuit, pila Iusit, lapidem jeeit, luctari scivit, in musicis
etliteris novit, saltavit, omnia scivit, quae hominem liberum scire
fas est, sed cantare ignoravit. Geometriam, arithmeticam, astro-
logiamque novit, tum vero in agendis rebus peritissimus fuit, quae
res apud suos cives eum suspectum reddidere. Hunc Eugenius Pon-
tifex advocatum consistorialem creavit, Hhenterque in Romana curia
habuisset, sed cives eum non permiserunt. Ejus tempore floruit
apud Senenses in jure civili et pontificio Petrus Peccius, quem ego
praeceptorem habui. Tum Petrus de Michaelibus, qui in regimine
civitatis linguae beneficio magnum se fecit. Tum Thomas Deccius
multa memoria pollens, ac Bartholomaeus Burgensis vir magni in~
genii. Post crevere patrueles mei Jacobus Tolomeus, et Gregorius
Baroncellus. Extraneus Salustius Perusinus, quem ego audivi, et
Benedictus Barsius, ac Rosellus Antonius, et Flavianus Bononiensis.
De Joanne de hnola J. U D* lectore BononiensL
XIX. Joannes de Imola J. U. D. diii Bononiae legit, totumque
corpus juris commentatus est, fuit enim sui temporis lumen juris,
sed in agibilibus mundi ignarus. Hunc Imolae vidi in domo sua,
cum Patavium irem, nec vidisse voluissem; minuit enim praesentia
famam. Nam homo is erat, qui in scriptis totus esset, atque is non
mortuus est, cum libri ejus manserint, extra quos nihil fuit. Ejus
tempore Antonius Butrius vir doctissimus emicuit, et Flavianus, et
Nicolaus de la Jaba, qui universitatem Bononiensem in splen-
dore tenuerunt.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0031