http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0032
28
De Thomo Fulgoso duce JatiuensL
XX. Thomas Fulgosus diu Januae dux fuit, postea subintrante
Philippo duce Mediolani expulsus est, diuque apud Sarzanam mansit,
ubi domum habuit, semperque vir magni consilii est habitus. Exin
cum civitas jugum ducis abiiceret, revocatus est, iterumque Dux
creatus; sed nec diii sic mansit, orta enim seditione civili captus
est et in carcerem conjectus, ~ubi adhuc marcescit, quamvis homo
nonagenarius sit, cui melius erat in pace vivere apud Sarzanam in
arce nobili et optima, quam in turbine dominari. Hunc ego vidi
cum sequutus cardinalem Sanctae Crucis in Galliam ibam. Erat
autem homo grandaevus, longus, macer, sermone gratus, multam-
que prudentiam prae se ferens. Huic subrogatus est Raphael
Adurnus, qui me praesente Papiae studuit; vir literarum multarum,
prudentiae singularis.
De Bartholomeo de la Capra CremonensL
XXI. Bartholomaeus de la Capra Cremonensis apostolicus
secretarius fuit, et post archiepiscopus Mediolanensis creatus est.
Sed quia unus ex Yicecomitibus in eam se ecclesiam intruserat,
possessionem habere non potuit. Is mortuo Pontifice Maximo ad
Sigismundum caesarem se recepit, inque ejus consilio clarus fuit,
cujus servitute saepe caesar usus est, eumque legatum ad compo-
nendam inter Prutenos et Polonos pacem misit. Is Constantiae
acerrimus pugnator contra cardinales fuit, minoribusque praelatis
adhaerebat, quae res eum perturbavit, ne unquam in collegium
reciperetur. Obtinuit tamen ecclesiam suam excluso vicecomite;
in consiliumque ducis receptus est, infaustumque illud matrimo-
nium cum relicta Fazini Canis composuit, unde Philippus pecuniam
hahuit, et illa mortem tulit. Post missus est Romam petiturus
Martini neptem in matrimonium ducis ; sed non erat animus Phi-
lippo, ut ea quae diceret, faceret; quod cum Martino magnopere
displicuisset, indignatus Philippo fuit, et nisi infensus Florentinus
fuisset, magno eum damno affecisset. Bartholomaeus quoque cum
animadvertisset, se missum verba dare, admodum doluit. Reversus
autem Mediolanum gubernationem Januae suscepit, diuque rexit
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0032