http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0033
29
honorifice. Post transeunte Sigismundo Mediolanum vocatus est,
atque in ecclesia Sancti Ambrosii caesarem coronavit. Missus
deinde Basileam adversus Eugenium plura machinatus est, nec
unquam Juliano eardinali credere voluit, hie, inquiens, tandem
nos decipiet, ruheos namque pilos timeo. Tandem morte prae-
ventus illic in ecclesia cathedrali sepultus est. Fuit autem vir ad-
modum doctus, sed poeticae magis datus quam aliis scientiis,
semper enim Virgilium ante se habuit, elegantesque versus fecit;
scripsit tamen et prosam ornatam, maximeque in epistolari genere
floruit; vir fuit proceri corporis, voce sonora, in ipsa facie auda-
ciam prae se ferens, Huic defuncto Franciscus de Piciolpassis Bo~
noniensis surrogatus est perEugenium, vir multarum literarum et
assidui studii, vitae modestae graviumque morum. Hic legatus
Martini in eo bello fuit, quo Braccius occisus est apud Aquilam.
Post episcopatum Aquensem in extremis Galliae finibus sortifus est,
ubi quamvis extraneus plurimum tamen dilectus fuit, sed revocatus
in Italiam, Ticinensem ecclesiam adeptus est, ac deinde Mediola-
nensem, in qua rediens de Basilea mortuus est. Hic praeposituram
Sancti Laurentii Mediolanensis moriens mihi contulit, et quamvis
in rebus ecclesiae diversa sentirem, nam ipse Eugenio favebat, ego
magis concilio, ita tamen me dilexit, ut singulis fere diebus in suam
me mensam vocaret, jussitque tandem ut in celebritate Divi Ambro-
sii sermonem in synodo haberem, quamvis nondum sacris ordinibus
essem initiatus, quod feci non sine auditorum grMia.
De Amedeo Sabawliae comite*
XXII. Amedeus Sabaudiae comes mortuo patre cum maxima
felicitatc annis circiter quinquaginta vixit. Is addidit patrimonio
suo plura dominia, ob quam causam per Sigismundum apud Chan-
teriacum in ducem creatus est. In eo bello quod Anglici cum Gal-
lis diu gesserunt, nec regi Franciae, nec Burgundis, quamvis roga-
tus adhaesit, sed suos in libertate dimisit, ut cui vellent, cum
stipendio servirent: qui tamen magis Anglicis adhaerebant, et sic
postea nulla pars eum sequuta est. Cum Bernensibus foedus per-
petuum percussit, civemque se fieri illius urbis passus est. Coepit
et cum Venetis sentire adversus ducem Mediolani, nam muneribus
vincebatur; ob quam causam Philippus dux multis implicitus bellis
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0033