http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0035
31
agunt, ut viri boni esse videantur. Post annos circiter octo cum in
Basilea depositus esset Eugenius, jamque scisma esset, is in Pon-
tlficem Romanum electus est: facto namque conclavi patres con-
cilii XXXII sacerdotes elegerunt, ex qualibet natione YIII, qui cum
domino Arelatensi Summurn Pontificem eligerent. Hoc eonclave
et ego intravi non quasi elector, nec enim adhuc sacris eram initia-
tus, sed quasi ceremoniarum clericus, ac facla electione rogatus
fui, instrumentumque confeci. Ibi ergo nihil nisi honestum vidi.
Octo diebus in conclave fuimus, valde mane divinum officium so-
lemniter celebrabatur, distinctique per cellulas sacerdotes, quae
sorte fuerant distributae, a media nocte usque ad mane orabant;
post missas quas omnes celebrabant, ad electionem procedebant,
ubi ego non intereram. Facto scrutinio prandium erat paratum,
quod per foramen quoddam apportabatur; exinde dulces suavesque
admodum disputationes utilesque habebantur, ut inter viros doctos
consuevit, totaque dies honestis sermonibus aut lectionibus agita-
batur. Ubi electus est Amedeus in Papam vocatusque est Felix,
nihil ego vidi quod non liceret. Quidam tamen affectasse eum pa-
patum magnopere contendebant, patresque fuisse pecunia cor-
ruptos, quod nunquam ego scire quivi. Indicium tamen affectati
papatus fuit, quod idem Amedeus cum antea concilio adversaretur,
ad ipsam Eugenii depositionem praelatos suos transmisit, nec enim
dominorum episcoporum iillus adfuisset, nisi Sabaudenses advenis-
sent, tum et in electione major pars stiorum subditorurn fuit. Italia
namque et Gallici fere omnes aut sui erant subditi, aut beneficiis
sibi obligati. Ipse quoque antequam eligeretur, scripsit aliquibus
principibus se in Papam cligi posse, petiitque consilium, an accep-
taret papatum ad se venientem; inter quos Philippus dnx Mecliolani
sibi plurimum consuluit, obedientiamque in eventu obtulit; quamvis
postea minime servavit, cum pecuniam, quam petebat, non obti-
neret. Postquam igitur electus est Amedeus, missi sunt ad etim
omnes oratores, cum quibus et ego profectus sum. Sed cum esse-
musinvia, significavit Amedeus, se nolle papatum acceptare, nisi
et provisio fieret, per quam posset se in papatu substinere. Nam
etsi vellet cum justitia suae servire ecclesiae, filiorum tamen ejus
bona nolebat dissipare, quae res admodum turbavit mentes legato-
rum: profecti tamen post multas deliberationes factas, nam ante
conclusum erat, quid agendum; Felix papatum acceplavit apnd
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0035