http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0036
32
"Ripalliam, moxque postea Tononium venit, ubi et Jbarbam deposuit
et officiales elegit, meque tunc in secrefarium accepit, quamvis
Gallicis non sint multum accepti Italici. Post aliquos dies cardinales
creavit, primum Ludovicum de Yarambone, secundum Bartholo-
rnaeum Novariensem, tertium Camillum de Hispania, quartum Val-
vanum Trajectensem, ex quibus nemo acceptavit, nisi Ludovicus
de Varambone. Novariensis quoque, cujus promotionis ego author
fui, clam acceptavit, sed postea in Romana curia resignavit apud
Eugenium. Tum quoque resignato ducatu Ludovicum Primogenitum
in ducem Sabaudiae creavit, et Philippum secundogenitum comitem
Gebennensem. Exin Lausanam venit, ubi aiiquibus mensibus mo-
ratus, multisque concilii precibus rogitatus tandem cum magno
apparatu, sequente comite Gebennensi Basileam venit, ibique ad-
veniente ejus filio duce cum insigni nobilique comitatu coronatus
est, concurrentibus undique populis; nec multo post obtenta licen-
tia creandi cardinales ultra numerum decreti concilii, et praeter
qualitates decreti, ex Francia creavit plures, qui non acceptaverunt:
qui aceeptaverunt Gebennensis episeopus, archiepiscopus Taranta-
siensis, nam hi subditi ejus erant. Ex Alamania solus Johannes
Gravembergensis acceptavit. Exltalia solus creatus estPanormi-
tanus, qui et acceptavit. Ex Hispania qui creati sunt, omnes accep-
tarunt. Georgius Vicen. Octo Dertusen. et Jo. de Sagotia. Cum-
que diu Basileae fuisset, nullus ad ejus obedientiam princeps venit,
nisi Albertus dux Bavariae per Johannem Gravemb. inductus, quae
res illum cardinalem fecit. Posl cum Fridericus esset in Franc-
fordia, magnam legationem ad eum misit, nec profecit; rursus
quoque cum eo in Basilea loquutus, cum parum spei haberet in
obedientia, rursus in Sabaudiam rediit, ac promissa celeri rever-
sione adhuc non venit. Frater illi ultimus est, quem nunquam
vidi, comes Armeniaci, qui et ipse nunquam fratri obedire voluit.
Filiam suam Ludovico Palatino, ut diximus, quamvis tradiderit,
nihil tamen obedientiae lucratus est. Cum rege Aragonum magnos
tractatus habuit, qui Romam capere promittebat, ipsumque Felicem
illuc salvum deducere, sed numquam permissum est a Gallicis cum
rege Aragonum concordare, qui inimicus esset regis Renati, quam-
vis rex Renatus ipsi Felici adversaretur. Cum duce Mediolani, et
Nicolao Picenino tractatus habiti sunt; ad extremum obtulit Felix
Nicolao Picenino CL millia ducatorum, ut ipse serviret sibi cum
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0036