http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0037
33
equitibus IX millibus, et III millibus peditum; resque proxima
conclusioni fuit, promittebatque Piceninus ipsum Eugenium in
Florentia capere quamvis ad id non se obligaret; quod satis erat veri-
simile, si vexilla Felicis cum tali potentia in Italia fuissent erecta,
nam Felicis magnum erat nomen tum potentiae, tum sapientiae.
Eugenius autem odio habebatur, utfit, nam bomines in patria odio
sunt, in longinquis amori. Sed cum ad baee opus esset mitti lega-
tos Mediolanum, Johannes de Gralea Camerarius, qui ad Piceni-
num venit LX solum miilia Renensium Florenorum se dare pro-
misit, quae res adeo Piceninum irritavit, ut statim postea cum
Eugenio concordaverit ejusque capitaneus effectus fuerit. Simi-
liter et rex Aragonum, ubi se trahi per verba perpendit, Eugenio
se reconciiiavit, Cathelanosque suos ex concilio revocavit, qui
omnes fuerunt obedientes, praeter Vicen. quem postea privatum
ecclesia nimiae constantiae poenituit. Sic Felix hodie cum solis
Sabaudiensibus et aliquibus Bavaris papatum tenet. Mira Dei ultio,
nam cum is aliqua tamquam in specula aliorum principum intueretur
calamitates nullique auxilium quamvis rogatus ferret, in eum sta-
tum devenit, ut jam omnium principum auxilio indigeat et nemo
sibi succurrat. Accusatus est autem nimiae tenacitatis. Yir tamen
magnae prudentiae est: Is mirum in senio suo linguam sic flexit,
ut Iatine ornate loqueretur, qui dum juvenis fuit, patrio solum ser-
mone utebatur,
De Petro de lAina*
XXIII. Petrus de Luna post mortem Clementis apud Avinionem
iri scismate (nam Gregorius apud Italiam colebatur) summi pontifi-
catus cathcdram arripuit, Benedictusque voeatus est. Yir magoo
ingenio praeditus multarumque litterarum peritiam habens. Castae
vitae bonorumque morum, sed durae atque adamantinae cervicis,
nec cujusquam nisi suum voluit sequi consilium. In ejus obedien-
tia fuerunt Galliae atque Hispaniae dempta Portugallia, quae Ro-
manum Papam sequebatur, ob quam rem ferunt eum saepe dixisse:
Nihil est quod rae magis decipiat quam ultima pars litterarum aemuii
mei, dum inquit: Datum Romae apud Sanctum Petrum. Nam boc
est quod me irritat, inquit, et quod Christi fideles attrahit. Is cum
Gregorio in tractatu fuit, ut ambo pro pace ecclesiae cederent, lo-
Aewea* Bylv, Pice» ^
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0037