http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0038
34
cusque cessionis Saona fuit. Itaque venit ipse Albengam, Gregorius
vero Januam, sed nunquam concordari potuerunt, ut Saonam simul
venirent, ob quam rem cardinales ab utrisque recesserunt, Pisanum-
que convocavere coneilium, ubi amfeobus depositis Alexander as~
sumptus est. Hic ergo per Veneris portum in Cathaloniam navigavit;
jamque Gallis ab eo rebellantibus Pisanumque concilium sequentibus
solae Hispaniae cum eo remanserunt, ex quibus concilium apudPer-
pinianum congregavit consuluitque quid esset agendum. Tunc con-
cilium elegit XVI viros doctores, qui simui convenientes retulerunt
Benedieto, videri omnibus nihil esse salubrius, quampropace eccle-
siae ipsum resignare papatum. Tum ille, estis ne omnes hujus sen-
tentiae? et cum ilii omnes uno excepto respondissent: replicavit,
plus unus scit, quam vos omnes multisque rationibus coepit illius
opinionem tueri, nec de cessione voluit amplius verbum audire. Ad
ultimum cum Constantiense concilium congregatum esset, nec vellet
hic ei aliquatenus consentire, Sigismundus caesar ad eum venit,
multisque verbis cessionem nisus est persuadere; sed cum apud eum
adamante duriorem nihii proficeret, cumregibus Hispaniae rem per-
egit, suasitque detrahi sibi obedientiam adhaerereque concilio; ac
sic ille cum solis Aragonensibus mansiV fuitque deinde privatus in
Constantia ac tamquam haereticus condemnatus. Postremo etiam
Aragonensibus amissis, in insulam Puteouleam cum thesauro suo se
reduxit, ubi tamquam Papa mori voluit, successore sibi ordinato, qui
postea cedens apud Majoricam in archiepiscopum ordinatus est.
Elegit hic in cardinalem Alphonsum, qui postea per Martinum electus
est dictusque sancti Eustachii. Magna hujus Petri industria fuit, di-
ligenterque semper, quid agerent adversarii sciscitabatur. Tenuit
saepe in Roma doctissimos viros, qui sub forma pauperum cardina-
libus servientes quielquid ageretur in urbe sibi significabant. Sed
nihil prodest industria nisi fortuna comite.
De Alphonso S. Eustachii cardinale.
XXIV. Alphonsus Sancti Eustachii cardinalis nobili apud Hi-
spanos loco natus ex famiiia Carillas, ut dicimus, per Petrum primo,
ac post per Martinum insignia suscepit, Vixit Romae cum magno
statu, Bononiam aliquando rigide gubernavit. Congregato Basileensi
concilio adversus Eugenium illic venit, dimissa legatione quam
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0038