http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0040
36
Anglicis adhaeserunt regemque Henricum quintum ex Anglia vocan-
tes Galliam universam flammae ferroque subjecerunt. Rex autem
Henricus magno bello Gallicos vicit, de quo suo loco dicemus; post
Parisius, Aurelianum ac quamplurimas civitates armis obtinuit. Sed,
mortuo. Henrico, puella quaedam in partibus Lotharingiae surrexit,
veniensque ad regem Karolum, qui adhuc delphinus appellabatur,
praedicans futura multaque signa faciens tandem dux exercitus
creata est, apparuitque in armis virago et nunc Borgundos, nunc
Anglicos magnis stragibus confecit. Nam quocumque iret, victoria
sequebatur, eratque terrori omnibus hostibus. Hujus auxilio Karolus
plures civitates obtinuit, magnasque provincias recuperavit, venitque
usque ad sanctum Dionysium prope Parisius, unde oleum recepit,
quo reges Franciae inunguntur, quod de coelo per Angelum delirant
portatum, ac eo inunctus Karolus, coronatus est, multasque de hos-
tibus victorias reportavit, Sed puella postmodum insidiis capta per
Anglicos cum superstitiosa reperiretur, apud Rothomagum combusta
est, et cum alia vidisset futura hoc unum praevidere nequivit. Ka-
rolus autem post ducem Borgundiae Philippum fllium ejus, qui oc-
cisus fuerat, reconciliavit sibi; nam apud Atrebatum pax facta est per
Nicolaum cardinalem Sanctae Crucis, cum quo tunc ego fui secreta-
rius, gerens officiunu Tunc et Parisius recuperavit, pluresque alias
urbes destitutis Anglicis Borgundorum auxilio. Duci autem Borgun-
diae, quae de regnoFranciaetenebat, confirmata sunt. Post haecLu-
dovicus delphinus ejus filius, auctore duce Borbonii, ab eo defecit
coepitque velle, pervivente patre regnare, fuitque in campis domi-
natumque quaerebat Sed Karolus, collecto exercitu filium compes-
cuit, auctoremque dominii parte mulctatum extra curiam degere,
dum viveret, mandavit. Hoc autem ideo evenerat, quod cum antea
regimen Franciae in manu esset ducis Borbonii, postea reverso ex
captivitate Aurelianen., qui sapientissimus dicebatur, timens regi-
men perdere, filiura a patre separavit. Sed male sibi successit.
Hic rex admodum religiosus dicitur, delphino filio suo filiam Jacobi
regis Scotorum absque dote copulavit. Nam Scoti semper fuerant
. .. partem. Hic et nepoti Papae Felicis filiam in matrimonium
dedit, accepitque auri centum miilia. Aliam filiam Sigismundo duci
Austriae spopondit; sed adhuc non est matrimonium consummatum.
Per Felicem rogatus quamvis consanguineus sit, numquam sibi ad~
haerere voluit. Cum rege Renato venit in Lotharingiam, invasitque
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0040