http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0044
40
ultro venientes, dominum eum vocarent, ae sibi in annos singulos
pelvim auream in signum ditionis exhiberent. Hinc ortae simultates
sunt eum duce Mediolani; nam cum dux propter libertatem regi do-
natam Januam amisisset, non videbatur honestam illam urbem per
Alphonsum recipi. Hinc ligae faetae sunt, etc.AIphonsus postea cum
Felice multa tentavit, ac cum Basiliensi concilio. Sed cum nihil
obtineret, Eugenio reconciliatus est Sed cum praelatos dominorum
suorum apud Basileam haberet, eos revocavit jussitque omnes ad obe-
dientiam Eugenii pervenire: cavit tamen, ut quaecumque imperata
in Basiliensi concilio et judicata, et post Eugenii dissolutionem rata
manerent, ne sui praelati et subditi frustra mandatis ejus obedivis-
sent, sed cardinalatum nulli favit. Ipsi autem Eugenio adversus
comitemFranciscum auxilia promisit, quae et post praebuit, multum-
que terrarum quod ecclesia perdiderat, recuperavit tradiditque Ro-
mano pontifici. Postea cum Eugenio quoque dissentire coepit. Nam
cum promissa coronatio et infeudatio regni sibi esset, plura quoque
volebat, quae non videbantur Eugenio concedenda, jussitque mox ne
quid victuariorum Romam deferretpT qnod sic Papam ad suum nu-
tum conduceret; nam cara erant omnia Romae, sed ea lex plus sibi
quam Papae nocuit, cum subditi ejus, quod vendituri fuissent, reser-
vando amiserint. Unde et post concordia facta est innovataque
pacis capitula. Is filiam suam illegitimam marchioni Ferrariae Ita-
nello copulavit. Vir brevi corpore, animi immensurati, periculorum
contemptor, luxuriae deditus, fule varius, pecuniae Iargus distribu-
tor, magnanimis viris affectus, numquam quiescens, doli structor.
De Henrico F. rege Angliae.
XXVII. Henricus quintus rex Angliae magni vir animi. In Gal-
lils plurima bella gessit, Rothomagum vi expugnavit, Parisios obti-
nuit, magnamque partem regni Franciae in potestatem habuit, coro-
namque suscepit, regemque se Franciae et Angliae dixit, ducem
Franciae recepit, qui etiam sibijuravit. Hunc tamen Gallici coacto
ingenti exereitu, ac tota nobilitate in unum collecta ex improviso eum
aggressi sunt. In cujus castris vix X millia militum fuere, Gallici
autem quadraginta miiiia pugnatorum habuere. Itaque adeo viribus
suis fidebant, ut non quomodo pugnarent, sed quo pacto hostem de-
tinerent, ne fugeret, cogitarrnt. Clauserant igitur sibi omnem viam
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0044