Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 41
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0045
41

fugae, quod tamen veteres prohibent, ne desperatio in virtutem
commutaretur. Ubi vero Henricus clausus est, imparemque tot
hostibus se agnovit, pacem aGallis petiit, quae sunt in Francia dimis-
surum se omnia pollicetur, solumque se cum exercitu incolumi di-
mitti postulat. Praedam reddere, captivos dimittere soloque se Ang-
liae regno coutentaripromittit, nec deinceps unquam Galliam infestare.
Sed Francigenarum superbia spretis conditionibus istis, quibus et
regnum integrum habere poterant et pacem perpetuam, neganl se
pacem daturos nisi ultro rex Henricus se suumque exercitum dedat
potestasque sit in manu Francigenarum salvum ne regem velint, au
interemptum. Quo responso irritatus Henricus commilitones vocat,
oblationemque suam et hostium responsionem exponit, post adjicit:
jarn miiites fratresque mei victores sumus, nobisque cum honesta
obtulerimus repulsique simus, nihil verendum est divinam pietatem,
in cujus manu est victoria, nobis adesse. Quod si praelium anle
coepissemiis, timuissem ne Deus iratus ex re aliqua nobis infestus
fuisset, forsitan enim minus justfc Gallicos violavimus agros. Sed
nunc cum res.tituere omnia voluerimus solamque vitam nobis mihique
reservare, utique nihil velint nisi vos mortuos, quis non arbitretur?
Hanc insolentiam displicere numinibus? Sitis ergo boni animi, vosque
crastina luce ad bellum parate, nec terreamini multitudine, quia po~
tens est Deus etiam multos dare in manus paucorum; nullum robur mi-
litum tanti faciendum, quanti justam habere causam. Memineritis prae-
terea vos non voluntate, sed necessitate pugnare; non rnodo pro glo-
ria, non pro regno, sed pro sahite vitaque vestra eertandum est: nulla
viaest nobis ad vitam, nisi quam fecerit ferrum; aut vincendum est,
aut moriendum, at quamgloriosius est in bello tamquam milites, quam
in domo spiculatoris gladio cadere ? Equidem iu acie potiiis cadere
volo, quam in urbe, aut in carcere: nec me quisquam impune occi-
det. Hic hic cadendum est ubi gladius noster ulcisci nos potest.
Ponite ante oculos, cum quibus pugnaturi estis. Cogitate vincula et
carceres , ex his nemo vos liberabit, nisi gladius vester. Caveant
quisque vestrum ne prius moriantur, quam ulti fuerint mortem, nec
vobis dubium sit omnibus, qui ex vobis cras morieturin acle, coelum
esse aperlum, quia pro justa pugnamus causa coactl Conlitemins
alterutrum peccata vestra, ut si mori nos contingat, mundi simiis.
Ac sic omnes invicem confessi sunt terramque loeo sacramenti com-
ederunt. Gallici vero per noctem luxui dediti aleam exercebant,


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0045