http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0046
42
tuneque inter se captivos distribuebant atque in ludo ponebant,
cujusisti illique forent captivi. Sed aliter homines cogitant, aliter
disponit Deus. Redeunte die rex suis multa oratione firmatis, ut
non ad victoriam, sed advindictamsecuturaemortisproficiscerentur,
copiam pugnandi facit. Galli inter se contendentes quinam primi
bellumineant, in prima tandem acie duces comitesque colloeant;
eoepto proelio cum ipsi pro gioria, illi pro salute pugnarent, facta est
miserrima caedes, moxque in fuga vertuntur Galli, instant Anglici,
hos trucidant, ac capiuntur. In hoc bello Antonius dux Brabantiae,
dum suos cedere videt, noiuit vitam praeferre pudori, sed inter con-
sertissimos delapsus hostes occisus est.. Ad extremum victoria Ang-
iorum est, cum usque ad noctem nunc pugnando, nunc insequendo
capiendoque hostes strages protracta est. Reversus in castra rex
comperit captivos in duplo esse plures, quam victores, timensque
ne per noctem insidiae fierent, reservatis quibusdam praestantiori-
bus, inter quos dux Aureiianensis fuit, captivos omnes occidi jussit,
pluresque tunc interiere, quam in bello ceciderant. Hinc origo vic-
toriarum Henrici fuit, hinc nomen ejus crevit, hinc territi Gallici
comparere numquam ausi sunt, ubi ejus vexilla viderunt. At is
postea morbo contracto vitam iSnit, qui si aliquandiu vixisset, omnium
fert opinio, regnum Franciae in ejus potestatem venisset, nec ipse
hoc contentus, ut est ambitus humanus, ampliora quaesivisset. Hic
apud Anglicos omnesplumas, in quibus dormiebatur, prohibuit, Ie-
vosque lana dura fieri decrevit, ne corpora hominum moliescerent,
hujusque mens erat accepto Franciae regno omnes vineas amputare
vinique usum suis subditis interdicere; nam fieri homines vino lan-
guidos, inertes insensatosque dicebat. Quo fit, ut morti suae quam-
vis magnae virtutis fuerit, minus condoleam, libentius enim ipso
quarn vino careo, quamvis fateor, si quis eo modo bibat, ut mos est
Anglicis, vinum hebetare hominis ingenium.
De, Johanne.
XXVIII. Johannes rex Castellae ac Legionis in ejus regni ex-
ordio plurima cum Arngonensibus bella gerebat. Namque cum Al-
phonsus et fratres ejus ex Castella sint, jus sibi tenendi regendique
patriam arbitrabantur, donec rex Johannes aetatem haberet. Milites
autem baronesque Castellae in contrarium nitebantur, nec enim
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0046