http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0050
46
suam jam dominio et administratione qualibet privavit, et ipse per
se regere coepit. Conjugi autem promissionem fecit, ex qua vilam
posset condignam ducere.
De Barbara imperatrice.
XXXI. Barbara imperatrix comitis Ciliae filia fuit uxorque se~
cunda Sigismundi caesaris. Nam Maria mortua, ex qua regnum
Hungariae habuerat, hanc sibi conjugio copulavit, quod pluribus vi-
sum est monstri simile; nam regi nubere comitem xmpar videtur,
nec tunc Ciliae comites, ut modo sunt, potentes erant, nec illustrati,
nam sub domo Austriae censebantur. Sed Sigismundus cum tunc
parum afTectus esset Australi domui, comites istos separavit ab Au-
stria liberosque et illustres principes creavit; quae res postea mul-
tarum discordiarum origo fuit et fomes. Haec autem Barbara egregii
mulier corporis fuit, prbcera, candida, sed maculis quibusdam facie
fuit laesa. Multum ei studium fuit quaerendi decoris. Itaque duo
pulcherrimi conjuges invicem convenerunt. Sed cum Sigismundus in
plures mulieres arderet, ipsa quoque amare coepit alios; infidus
namque maritus infidam facit uxorem. Ex hac tamen Sigismundus
Elisabetfiliam suscepit, de qua suo loco dicetur. Barbara post mortem
Sigismundi ad Polonos cum ingenti auro argentoque proficisci voluit,
sed intercepta spoliataque est. Nunc quaedam castella possidet
regni Bohemiae, quae reginae spectant, in quibus etsi non vitam
imperatrice dignam, non tamen inopem ducit.
De Jacoho Hcolorum rege.
XXXIL Jacobus Scotorum rex cum puer admodum navigaret,
in manus Anglicorum incidit, captusque regi Angliae Henrico tra-
ditus. Nam perpetuae sunt inter Scotos Anglicosque inimicitiae.
Nam nec Scoti superare Anglicos queunt, qui multo sunt plures, nec
Anglici subjicere sibi Scotiam possunt. Si enim parvum exercitum
ducunt, obstantes invcniunt. Si numerosum, in terra sterili nutrire
nequeunt, fugiunt enim ad silvas montesque, nec domus, aut supel-
lectllia habent, quae timeant perdere, ut qui plerumqtie in terra
dormiunt vivuntque carnibus. Hinc praedari gaudent Scoti; timent
Anglici, nec beiium adversus eos gerunt nisi pro defensione. Inter
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0050