http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0054
50
adeptus est. Cumque aliquot annos rexisset, seditiqnem adversus
se nasci sensit, volensque furori cedere, Jerosolymam ire statuit
venitque ad Sigismundum fratrem in Hungariam pluribusque diebus
apud eum fuit honorifice receptus. Erat autem corpore pulcher:
capillis aureis, oculis grandioribus, facie rufa, cervice larga atque
nivea, vestibus utebatur privatis. Nam lineo colari quamyis aureo
ligamine gulam claudebat candidam. Solus ipse e terra sine ad-
jutorio non tactis strepis ascendebat equum, mulieresque omnes, et
praesertim imperatricem in suum spectaculum cum amoris desiderio
trahebat. Cum venisset Venetias, admodum honoratus est, ivitque
Jerosolymam, et redivit incolumis. Cumque in Prusciam reversus
adhuc seditiones vigere adversus se in regno sensisset, vocatis
fratribus Theutonicis : ego, inquit, ex Jerosolyma nunc redeo, de-
votionemque meam peregi; sed major adhuc animo instat. Jam
mihi nulla saeculi voluptas est, nulla mihi soboles est, uxor mortua
est, quid amplius restat, nisi ut Deo serviam? Quod si vos mihi
habitum vestesque ordinis dederitis, atque me quasi unum ex
fratribus communi praebenda alueritis, stat mihi mundo cedere.
Daciam ego vobis, Norvegiam Gothamque relinquo, ut sit religionis,
nec enim mihi quisquam est necessariorum, quem regno dignum
aestimem. Vos bene haec regna gubernabitis atque illorum homi-
num proterviam compescetis; nam mihi parum obedientes sunt.
Ad hoc Pruteni dicunt, se non velle tantum principem vestire habitu,
sed quandiu apud eos manere voluerit, daturos se sibi victum et
provisionem rege dignam, nam et alii apud eos principes fuerunt,
Vitoldumque Lituaniae ducem commemorant, offeruntque sibi ad
regnum compescendum auxilia. Ille non contentus in regnum
remittitur, ubi cum luxuriose vixisset, cum justitiam negligeret,
cum virgines ac maritas violaret desidiaeque incumberet, rursus
major seditio oritur, scribuntque principes et prelati atque com-
munitates Sigismundo caesari regnum dare, quamvis ex sui magni-
tudine archiregnum dici possit; nam quatuor in se continet amplis-
sima. Fateri se tamen Romano imperio subjectos, inquiunt petunt-
que, uti Sigismundum regem eis tradat auctoritate Romana; nam
quem habent regem inutilem dicunt regni pessundatorem. Sed
Sigismundum magis vinculum carnis, quam imperii decus movit:
postponere namque utilitatem imperii, quem cum justitia tueri
poterat, voluit, quam fratrem relinquere , quem non poterat honeste
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0054