http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0055
51
tueri. Misit igitur oratores in Daciam cumque his fecit, uti principes
magis timore, quam amore Erico conciliarentur; timebant autem
Sigismundum, qui frater ejus erat et imperator. Sicque vivo Sigis-
mundo Ericus regnavit, et eo mortuo, cunx vetusta vigerent odia et
Erici vitia non essent minora, rursus primates regni ad Albertum
caesarem mittunt novumque regem pelunt, cujiis opera Christo-
phorus rex Bavariae in regem Daciae assumptus est Erico proximus
sanguine ; sed nec sanguis, nec ullum vinculurn jura imperii tenet.
Ericus igitur ubi se omnibus videt exosum ac timet impetum,
furori cedens, in Gothiam navigavit, ubi usque in hanc diem in-
glorius dies agit.
De Jacoba duce Ollandiae.
XXXVI. Jacoba dux Ollandiae fuit quatuor matrimoniis in-
felix. Digna si loqui volumus altius exordiendum est. Albertus ex
domo Bavariae ducatum Ollandiae obtinuit, cui tres filiae fuerunt,
unam habuere Borgundi, alteram Austraies, tertiam .... * Hinc
jus se in Ollandia Philippus habere praetendit. Fuerunt et filii duo
eidem Alberto Willelmus, et Johannes. Willelmo patrimonium
cessit; Johannes in episcopum Leodiensem assumptus est. Sed
hic dum temporalia magis, quam spiritualia curaret, nec ad sacer-
dotium animurn intenderet, sacros abhorrebat ordines ac sub dis-
pensatione quadam laicus tenebat ecclesiam. Res erat enormis
exempli, nec clero, nec populo placebat, ea de re pulsus civitato
est aliusque sibi per clerum et populum surrogatus episcopus.
Ipse invocato fratris auxiiio et Johannis sororii sui ducis Borgundiae
bellum indixit, ac non longe a Leodio praelium atrox miserabile
commissum est. Itaque novus electus occisus est, et circiter tri-
ginta millia Leodiensium cecidere. In qua re plus multitudo valuit
Borgundorum et Ollandinorum, quam justa Leodiensium causa ;
ac sic Johannes episcopatum recuperavit, cui aliquando praesedit
indigne. Wilhelmus vero in Ollandiam rediit, cui filia fuit Jacoba,
de qua sermo est. Haec delphinum Franciae in virum recepit
parvumque cum eo fuit, quem mors immatura abstulit. Sed ipsa
mortuo patre, ducatumque regens, ex dispensatione apostolica cum
* Deest etin.ni in Codicc.
4 «
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0055