http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0056
52
duce Brabantiae, qui tunc sibi gradu attinebat, matrimonium con-
traxit Neque hic felix fuit, siquidem Romanus Pontifex aliter in-
formatus, dispensationem revocavit, quasi subreptivam, matri-
moniumque separari mandat. Rursusque illa ducis Glocestini
matrimonium suscepit, qui poenitentia ductus, cum ex militantibus
mulierem quamdam forma praestantem diligeret, repudiata Jacoba,
illam duxit uxorem, quae non contenta ex militari gradu ducalem
dignitatem reeepisse, regi Angliae veneficia parat, ut eo sublato
vir suus regnum adipiscatur, ipsaque diadema recipiat. Interea
JohannesLeodicensis episcopus, qui numquam sacerdotio inclinatus
fuerat, matrimonium cum . . . . * duce Ollandiae et Lucembureensi
comite contraxit, et quod in animo dudum habuerat, patefecit,
veniensque in Ollandiam Jacobam neptem expulit regimenque
accepit. Sed eo mortuo cum illa reges ac duces experta, nihil
bonae fortunae reperit, ad vfliora declinavit. Franconem de Borgel
militem in virum recepit, quod egre ferens dux Borgundiae Philippus
Ollandiam ingressus, Franconem ipsum captivavit eratque animo
neci hominem dare, qui tantum matrimonium invitis consanguineis
foeminae contraxisset. Sed miserta viri mulier, ut cum hoc saltem
ultimo marito tranquillam ageretvitam, universa ejus dominia duci
Borgundiae pro viri redemtione assignavit, retenta sibi parva terra
circa mare ex qua viveret, ac sic demum cum viro infortunata
fuerat, dum Franco et hodie terram illam possidet.
De Alberto duce Austriae.
XXXYII. Albertus dux Austriae Friderici caesaris germanus
cum fratre sub tutela Friderici ducis senioris fuit. Qua fmita, cum
germanus regimen accepisset, minime cum eo convenit; rara est
enim inter dominantes concordia. Tanquam igitur profugus fratrem
adhuc ducem fugiens, ad Albertum patruum regem Romanorum in
Hungariam venit, obviusque sibi in itinere factus (nam ille ex Buda
in Austriam aegrotus reverti festinabat) querelas exposuit, nec ad-
jutus est illo paulo post mortuo; igitur cum regina Elisabet
diu contraque rebellantes Hungaros miiitavit. At postea fratre in
Romanorum regem electo et ad imperium procedente comiti Ciliae
* Oeest etiam in Codice.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0056