http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0057
53
se condixit beilumque intulit fratri quasi patrimonium vindicaturus.
Invasit quoque nonnulla castella; sed dum ante Labacum, quod
est oppidum primum Carinthiae, castra teneret dumque urbem
premeret, ad extremum tamen dimittere obsidionem compuisus est.
Itaque varia fortuna pugnatum est, nunc vincens, nunc succumbens.
Post haec cum Fridericus praeter opinionem coronatus, ex Aquis-
grani nuper reverteretur ac prope Viennam esset, Albertus contra
suorum consilia fratri obviam inermis processit ac cum eo intravit
Viennam, postque Novam civitatem veniens, cum fratre concordatus
est illique uti conciliato juravit stetitque pacificus. Nec diu post
cum intellexisset Petrum contra episcopum cancellarium suum pro~
ditionis esse reum, illum coepit durisque carceribus mancipavit,
in quibus adhuc sordescit, quamvis ipse servatus ossibusque, quae
sibi cum carnibus dabantur, affixis intra rimas murorum turrim
altam ascenderit ac exinde per frusta linteaminum descendens,
cum altitudo major esset, quam speraret, casum dederit ac tibiam
fregerit, cujus dolore clamore edito rursus interceptus arctius cu-
stoditur. Stultus qui juxta voluntatem principis noluit monachalem
habitum suscipere potius, quam in carcere macerari. Hujus castella
simulatis ejus litteris dux ipse mox ad se recepit, quamvis sint
ecclesiae Igemburgiae. Exinde cum caesar Norimbergam peteret,
nam ibi cum electoribus de rebus ecclesiae consulturus erat, $e-
cutus eum Albertus est, et exinde missus cum exercitu in Sveviam
et Alsaciam contra Suicen., qui cmtatem Turicen. imperialem
domui Austriae confederatam et alias terras Austriae invadebant.
Quibus in locis plurima suae virtutis experimenta dedit. Rapisvil-
lensibus, qui obsidione fameque inextimabili premebantur, auxiiium
tulit. Victualia ubertim intulit, obsidionem removit. Sechingen
quoque oppidum obsidione cinctum liberavit pluraque hostibus
damna intulit, et adeo se diligi fecit, ut Albertus marchio Brandem-
burgensis, Jo. marchio Badens., comites de Virtemberg totaqae
fere nobilitas Sveviae sibi in auxilium venirent. Adhuc etiam ibi
est. Cujus studio Anna soror ejus Carolo marchioni Badens. maritata
est. In ejus cousilio magni fuerunt Johannes de Stiefa, qui post
episcopus factus est; et Wilhelmus de Stain, qul etiam regiae
majestatis consiliarius est; nam in judiciis plurimum valet. Hune
sui cum minus bene ortus esset (nam ex concubina , quam post
pater duxit in uxorem molendinaria) diu spreveriml cgre ferentea,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0057