Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 54
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0058
54

ut de sua nobili domo se nominaret. Sed hic studio literarum
edoctus mundumque circuiens, Sigismundo regi placere coepit,
intantumque tum apud Sigismundum, tum Albertum, tum Fride-
ricum caesares crevit, ut ultro rogaretur suae domus patrocinia
suscipere; factusque est omnium primus, qui ultimus vir reputa-
batur, superavitque virtus odium, quod novitatis macula generat.
Huic nobilis uxor ex Athesi fuit, qua mortua, jam senex puellam
virginem ex domo sua recepit uxorem annis natam XIII; tuncque
grave bellum instaurare coepit, cum jam fuissent arma Marti red-
denda. Huic etiam scripsi ego epistolam de natura etcura equorum
admodunx longam, ut eam duci Alberto exponeret. Is quoque dux
rogatum me fecit, sibi ut fabellas Aesopi in prosam redigerem, nam
metricas non plane intelligebat, cui parui libens.

De Alberto Ernesti filio.

XXXVIII. Albertus Ernesti filius post obitum patris ducatum
in Bavaria suscepit. Hujus amita regina Bohemiae fuit uxor Ven-
ceslai quondam Romanorum regis, qui propter desidiam regnum
amisit. Nutritus est hic Albertus in Bohemia, sermonemque et
mores gentis didieit. Vivente adhuc patre mulierem ignobilem,
forma pulchram et super omnes insignem dilexit, quam etiam
ducere in uxorem cogitavit, tam perdite amavit eam. Quid enim
non gaudet amor. Illa ubi se diligi a principe vidit, superbius nec
patrem, nec matrem suam dignabatur intueri, nec enim se amplius
ex illis natam credebat, dum tanti principis connubiis uteretur: sed
Ernestus ubi filium deperire vilis mulieris amore perpendit et ab
omnium nobilium abhorrere matrimonio, misso extra patriam Alberto
foeminam apud Straubingam in Danubio submergi mandavit. Dura
prorsus sententia hominem occidere, ut homo vivat. Sed illam
fortasse spretorum parentum crimina sic vocabant. Dolor ingens
Alberto fuit; sed postea conjugem ex doino Bransvicensium duxit,
insignem forma foeminam moribusque venustam, talem tamen ut
virum blandulis alloquiis et arte devictum muliebri regeret, ex qua
sobolem procreavit. Is vir est in musicis peritus, cantuque multum
oblectatur. Sed nulla major ei voluptas est, quam venatio. Lupis
inimicus esl. Mansiunculas in arboribus construit atque in modum
fttabularuri. ordinat, ibi pronus cum sagittis delitescit adescatisque


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0058