http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0059
55
lupis, ubi adesse multitudinem videt, tensis arcubus bestias ferit,
ac sic hierne tota dum nives sunt horrescuntqtie frigora, suum
tempus deducit. Domi tamen justitiam administrari praecipit, nec
ulli minimo subdito injuriam patitur inferri. Adhuc Alberto Roma-
norum rege, qui et Bohemiara tenuit, defuncto oratores Bohemiae
cum quadringentis equitibus venerunt eumque regem suum peti-
verunt, tum propter linguae peritiam, tum propter affmitatem, tum
propter domus suae nobilitatem. Sed is magna usus moderatione
regnum se, inquit, acceptare nolle, in quo jus alius haberet. Nec se
rursus hereticis imperare posse respondit; credo etiam regnurn ex-
haustum refutavit. Quod si more primo dives fuisset, forsilan aiiter
respondisset. Cum propter ecclesiam Frisingensem lis inter Johan-
nem Grtinwalder, qui creatus jam erat per Felicem Cardinalis ac
frater illegitimus ducis Ernesti eredebatur, et Henricum Slik esset,
Johannem illum adeo juvit, ut non solum Gaspari SlikHenrici fratri,
sed etiam Friderico Romanorum regi minaretur. Compaternitatisque
vinculum, quod cum Gaspare habuit propter sanguinem contempsit;
ad extremum vero Gaspari reconciliatus justitiam currere permisit.
Hic etiam per eumdem Johannem, qui tunc vicarius erat Frisingensis,
unus et primus omnium contra protestationem principum Alemaniae
obedientiam publice Felici praestitit, eaque res Johannem ad car-
dinalatum provexit.
De Ludovico de Wirtemberg*
XXXIX. Ludovicus in domo de Wirtemberg cum fratre Hen-
rico [lege: Ulrico] diu regnavit concordique more patriam guber-
navit. Henrici pater saepe potuit illustrari princepsque fieri, cum
Sigismundo caesari multum serviisset eumque ad Hispanias comi-
tatus fuisset; sed respondit: malo comes magnus esse, quam parvus
princeps. Ludovicus in juventute admodum enormis fuit, libidini
ae voluptati deditus. Sed ubi uxorem duxit, mores mutavit, alterque
vir effectus multa probitatis ostendit indicia. Hi fratres viros doctos
et praesertim theologos diligunt. Alberto duci Austriae contra
Suicenses non modica auxilia praestiterunt. Domus borum antiqua
est. Ex his unus fuit, qui vocatus Ratisbonam ad caesaris curiam
vestem bipartitam fecit, mediam ex ostro, mediam ex lana perfecit.
Cumque caesar eum alloqueretur verbaque blanda daret, latus
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0059