Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 56
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0060
56

ostreum praeferebat; cum minae inferebantur, laneam opponebat,
ac sic quasi inconstans videbatur, idque sibi recedenti inter suos
caesar imputabat. Sed consiliarii rem animadverterunt dixeruntque
caesari: eomes animum sicut res est ostendit, Nam ille post disces-
sum, quod non bene visus fuerat, plures imperii civitates igne suc-
cendit. Fuerunt plura bella inter domum de Wirtemberg et civi-
tates Sveviae, semperque adeo afflicta domus fuit, ut perditis
omnibus, solum unum castrum remanserit, cum quo tamen ilii
demum omnia vindicarunt.

De Jahanne Giskra*

XL, Johannes Giskra, nobili loco apud Moravos natus, re-
Iictis patriis opibus militiam sccutus est, ac nunc in Italia, nunc
in longinquioribus provinciis armorum officio se exercuit, postquam
etiam ultramarina loca perlustravit, Hungariam cum tribus tantum
famulis ingressus est. Ubi cum modo Sigismundo caesari, modo
Alberto Romanorum regi serviens, contra Turcos plurima suae
virtutis experimenta ostendens, in clarum virum evasit atque, cum
prius sub aliis juribus militaret, ipse postmodum dux cxercitus
factus est. Namque cum defuncto Alberto ab regina coniuge
Ladisiaoque ejus puero Hungari deficerent Polonumque regem seque-
rentur, hic solus ex omnibus ducibus, qui arma in Hungaria tene-
bant, intrepido animo menteque stabili mansit in fide regisque
Ladislai partes tutatus est; ex quo praemium illud meruit, ut
omnium exercituum ejusdem regis dux crearetur, tum per reginam
Elisabet, tum per Fridericum caesarem ipsius regis tutorem, sibique
ac suo regimini quam multae trans Danubium civitates, et ipsa
aurifodinarum eaput Cremitia committerentur. Plura huic adversus
rebelles Hungaros bella fuere. Sed tam ei dextra coeli conjuncta
fuit, ut saepe cum quingentis sexcentisque bellatoribus sex millia
octoque millia hominum fugaret. Infinilae illi insidiae structae
fuerunt, quas tum viribus, tum prudentia vitavit, mira namque eum
semper felicitas comitata est. Hic cum novam Austriae civitatem
petivisset, suum regem visurus Ladislaum ejusque in conspectu
foret, ac tum puichritudinem, tum gravitatem pueri contemplaretur,
iacrimari coepit, et voce submissn: heu! quot, inquit, labores tui
rausa subivi. quot adivi pericula, quas sum passus insidias! Utinam


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0060