http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0061
57
eo aetatis venias iti quo fideles, qui tibi fuerint, possis inlelligere ;
me quidem semper habebis. Aderat forte Johannes sine gratia regis
camerae magister, sive exquaestor, diiitque puero: hie tui exereitus
ductor est, serenissime rex, quam tu illi stipem tradis ? Sex annorum
erat puer, atque ut exquaestorem audivit, nec ipse marsupium haberet,
arrepta ipsius quaestoris bursula, sex aereos nummos recepit
Giskraeque tradidit, quos ille filo suspensos aureo eoilo suo
suspendit continuoque sic defert, ajens se in eo nosse, puerum
si vixerit liberalem futurum. Cum post haec Giskra in Hungariam
se recepisset, fuerunt inter eum atque Fancratium de Sancto
Nicolao plures discordiae, tandemque reconciliati amicitias firma-
runt, quarum idem Pancratius fide rupta (nam parvi est fideiem
apud Hungaros esse) castellum unum per insidias Giskrae furatus
est. Hic Pancratius ex parvo, non virtute, sed furtis atque rapinis
in virum magnum crevit societatemque maximam cum Ursatio
Michaele, quem Sigisrnundus caesar ex luto sublimaverat in eoeium,
habuit. Sed ambo infideles hcredi Sigismundi fuerunt immemores-
que beneficiorum; ob quam rem Ursatius magnum dominium, quod
habuit in Gunza, cum iatrociniis intenderet, perdidit multumque
humiliatus est. Hi ambo in partibus regni Poloniae fuerunt, Ladisiao
inimici 5 Pancratius oppidum Calexii ab praeside Gaspare Slik, qui
ibidem erat, parvo pretio emit ibique postea latrocinia fecit, ob
quam rem suis quoque Polonis coepit molestus esse, vocatusque
Budam captus est, atque ut Iiberaretur, fiiium se dare obsidem
promisit; fecitque ad se venire rusticum suo filio persimilem, quo
suo loco dimisso recessit. Inde post paucos tlies comperlum «*st,
suppositum fuisse rusticum, quod Pancratius nori negavit, dicens,
iicitum sibi fuisse decepisse illos, qui eum sub salvo conductu
captivaverant, rusticus autem dimisssus fuit. Sed ut ad Giskram
revertamur, hic ubi audivit proditionem Pancratii mox exercitnm
congregavit hominum cireiter novem millium, Sed cum egredi
vellet, nihii aeris habebatj quo snos ex hospitiis libcraret, magnaque
arte a suis civibus aureos milie quingentos recuperavit. Quibus
habitis admodum hilaris egrcssus in campos, nihil, inquit, deest
armato exercitui, hi gladii nobis victum parabunt. Cumque ad eum
quarnplures equites oobiles cum ex Moravia, tum ex Silesla con-
fluerent, vocatis omnibus, Vos, inquit, «pem habetis magna rae
vobis stipendia posse largiri, sic enim dignum esset; *ed mihi nihii
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0061