http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0062
58
est, nisi ferrum, et animus. Ego nunc adversus Pancratium pro-
ficiscor harum partium praedonem infidum, crudelem, avarum, qui
non solum mihi, sed Alherto ejusque conjugi et filio, ac ipsi postea
regi Poloniae fidem datam violavit. Hinc me ulcisci oportet; si an-
nuerint superi, quod par est, victoria potiri, causa namque potior
nostra est, jam nedum stipendia, sed praemia quoque ex me refe-
retis. Quod si aliquid sinistri evenerit, sunt adhuc agri paterni in
Moravia, quos distrohi mandavi, hinc vobis satisfaciam, neque
quemquam vestrum inremuneratum abire a me sinam. Tantum forti
animo estote latronemque istum, ut deprimamus, juvate. Vos me
et illum nostis. Quis non laetus in bellum eat, quod pro justitia
contra infidelitatem sumitur? Sic animis militum persuasis castel-
lum Pancratii invadit obsidioneque cingit, ubi adhuc castra tenet;
et quamvis sibi continuo dicatur venturos Hungaros cum exercitu,
ipse tamen intrepidus perseverat, nec, inquit, timeo,. si Hungari
in decuplo major numero supra me veniant, non cessabo, nec
detrectabo certamen. Nihil postea, quid secutum sit, scio. Faveat
illi Deus. Giskra mediocris homo staturae est, niger, hispidus,
laetus, animo vasto, nihil pecuniarum cupidus, prodigalitati quam
avaritiae proximior. Cum milites sui saepe stipem peterent, nec
ipse pecuniam haberet, nam raro apud eum est, vestem exuit
militique dedit. In domo vixit splendide, ac fortasse luxuriose.
Cum uxorem duxisset, episcopi Agriensis qui regi Polono favebat
neptem, ac propterea suspicio mali oriretur; stulti sunt, inquit,
qui non fidem meam secuturam uxorem, sed me ultro secu-
tumm foeminam rentur. Non ego tanti unam facio vulvam, ut
fidem perdam. Sed hanc ideo duxi, ut episcopum Agriensem
alioqui possem confidentius in measque partes trahere; nam me
qui mutare retur, frustra iaborat. Agriensis autem cum in belium
contra Turcos sequeretur regem Polonum, occisus est, ac in-
fidelitatis poeoam, quarn a Christianis merebatur, ab Infidelibiis
reportavit.
De Btgismundo imperatore.
XLI. Sigismundus caesar, Caroli quarti Romani imperatoris
filius, Senis conceptus fuit , in Bohemia vero natus. Nam et pater
ejus rex Bohemorum fuif. Origo istorum ex Luzeburgo fuit, ab
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0062