http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0064
60
colloquium veniente: Ego, inquit, mulier, plura tuis filiis dixi,
quae statui eorura conducere possent, sed ipsi per aelatem non tan-
tum sapiunt, quantum te scire non ambigo etc. (sq. oratio prolixa.)
Moverunt feminam verba Sigismundi, simulque commiserata
est regio sanguini, aspiciebat quoque principcm elegantissimum,
toto corpore pulcherrimum, cujus ipsa facies digna imperio videbatur.
Yocatis ergo filiis suadet regem dimitti. Ille evadens ad comitem Ci-
iiae se recepit, cujus filiam in matrimonium duxit nomine Barbaram,
eiegantissimi corporis. Post vocatu quorundam baronum et potentia
sua regnum recuperavit, palatiumque apud Budam amplissimum per
antecessores inchoatum in magna construxit. Exinde cum Turco-
rum ingens manus regnum Hungariae continuo vastaret, statuit
congredi bellumque gerere. Cui in auxilium dux Burgundiae venit
multique ex Galliis et Alamania nobiles, Anglici quoque, ex Italia
etiam; nam comes Bertoldus ex domo Ursina non parvam suae vir-
tutis in eo bello experientiam monstravit. Quum jam in propinquo
acies essent, longeque splendidior validiorque Christianorum quam
Turcorum videretur exercitus, orta contentio est, quinam priores ex
Christianis hellum aggrederentur. Nam modo Galli, modo Teutonici,
modo Hungari primatum volebant; reputant enim sibi honori, priniam
in bello aciem obtinere. Datus tandem Gallis est prior locus, non
quod gens nobilior esset, sed quod principem praestantiorem habe-
bant aliis; nec enim alius ibi erat major duce Burgundiae , nisi rex
ipse Sigismundus, qui suo in regno exterum voluit honorare; pla-
cuisset tamen sibi non honori sed utilitati consulere, Hungarosque
praemittere, qui moresTurcorum melius nossent. Sed gestus est Gallis
mos, qui procedentes in proelium, cum hostes inlra palos conclusos
comperissent, nec eqtios intra pellere possent, desilientes ex equis,
pedibus proeliari coeperunt. Calor ingens fuit, pulvisque altissimus
elevatus est; itaque non acies aciem viclere poterat. Post Gallos
autem Hungari sequentes, cum equos Gallorum vacuos fugientesque
viderent, rati Gallos jam victos prostratosque esse, nam ignari
consilii eorum erant, et ipsi terga verterunt. Interim Galli nullis ad-
juti Hungaris a multitudine Turcorum facile superantur. Crescit
animus Teucris, atque ulterius procedentes in fugam vertunt omnem
Christianorum exercitum. Magna strages data est Christianis, multa-
que millia occisa , captique multi nobiles , nam et Johannes dux Bur-
«undorum hostiles manus incidif , qui redemptus esf postea multo
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0064