Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 62
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0066
62

transire vellet, captus est, ae demum pontificio privatus et in car-
cere conjectus , de quo sub Martino liberatus est, ut supra diximus.
Gregorius autem sponte resignavit papatum. Restabat itaque solus
Benedictus, qui pacem turbabant (sic), quem soiae sequebantur
Hispaniae. Ad hune igitur profectus est Sigismundus, et inter eun-
dum apud Camberiacum Amedeum Sabaudiae comitem erexit in
ducem. Venitque ad Benedictum in Perpiniano, quem allocutus
flectere non potuit ut papatum pro pace ecclesiae resignaret. Sed
allocutus est reges Hispaniarum, in Narbonaque cum natione Hi-
spantca concordatus cst, ut tota natio a Benedicto recederet, fieret-
que nova invocationomine nationis in Constantia et ttmc venirent Hi-
spani ad concilium; ac sic factum est. Unde postea Martinus
concorditer electus est. Et sic labore atque industria Sigismundi
schisma, quod annis circiter quadraginta duraverat, extinctum est
paxque facta. Hoc etiam tempore perrexit in Galiiam et Angliam Si-
gismundus, pacemque inter duos reges composuit, quamvis parvo
tempore durarit. Exinde cum jamVinceslaus interisset, ad eumque
regnum Bohemiae pertineret, in Hungaria vero magni motus essent
propter Turcos insultantes: consilium cepit quid agendum, an Bo-
hemia esset adeunda, an succurrendum Hungaris. Quatuor tunc
consiiiariorum genera apucl Sigismundum fuere: Italicorum, Teutoni-
corura, Hungarorum, Bohemorum; quos seorsim deliberare caesar
voluit. Bohemi et Itali petendam Bohemiam, priusquam novitas ulla
oriretur, post facile succurri posse Hungaris, censebant; nam si
prius Hungariam peteret, posset sibi adversus Turchos ut prius
sinistre succedere, et tunc Bohemi eum contemnerent et Hungari.
Teutonici autem Hungarique consultaruntprius Hungariae succurren-
dum; nam nemo eo temeritatis pergeret, ut regnum suum vellet
Sigismundo removere. His adhaesit Sigismundus, sed sinistre
evenit. Nam etsi Hungariae succurrerit et admodum ultra removerit
Turcos, Bohemi tamen, qui jam seditionem fecerant, Ussitarumque
sequebantur haeresim, Sigismundum ad sevenientem recipere nolue-
runt. Ob quam rem exercitum maximum congregavit. Nam elec-
tores omnes totaque nobilitas Alamanniae cum eo fuit; ajunt enim
numerum equitantium circiter LXX millia fuisse; obsidionemque ante
Pragam statuit. Sed cum principes admovere urbi machinas vellent
lapidesque jacere et insultum facere, noluit Sigismundus, veniebant
enim ad eum secreto Bohemi sub specie proditionis suorum


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0066