Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 63
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0067
63

dicebantque sibi, quid tu obsecramus tuam urbem destruis ? an non
melior erit tihi integra quam diruta ? suadebantque ut principes
dimitteret, nam civitatem sibi e vestigio traderent, eumque sic die-
tim in verbis tenebant; quod animadvertentes principes, paulatim al)
eo recesserunt. Ipse autem cum paucis relictus, cum speraret se
intromitti, mox hostium cuneos contra se exire vidit, vixque amissis
pluribus evadere potuit. Theodorus tunc de Yalieperga cum eo
fuit eques insignis, qui vimBohemorum mirifiee repressit, spathim-
que fugae praebuit Sigismundo. Post haec iterum in Hungaria pas-
sus est diversos motus Sigismundus. Regnum quoque Poloniae admi-
nistravit, cum rege Angliae magnas amicitias habuit. Exin cum Poloni
sibi essent infesti, Yitoldum magnum ducemLituaniae sibi conciliavit,
quem suis dominiis visitavit, obtulitque sibi coronam; namLituaniam,
cum esset amplissima patria, in regnum erigere volebat, ut a jugo
Polonorum reduceret. Jamque invitis Polonis Vifoldus cum Lituanis
rem aggrediebatur, sed ante mortuus est, quam res perfici posset.
Cum apucl eum Sigismundus foret, omni die nova munera recepit
Idem Sigismundus cum rege minoris Persiae foedus habuit, ut Ho-
morat Turcorum imperatorem Europa expelleret; plures quoque in
ejus curia et Graecos et Turcos habuit, ut qui magni fuit animi.
Rursus quoque cum Martinus papa expeditionem fieri contra Ussitas
mandaret, Sigismundus Norimbergam venit; nam rcs illa per Bran-
dam inchoata, per Julianum fmjri debebat. Dedit itaque rebus
ordinem Sigismundus, et cum interesse non posset, nam petere
ltaliam decreverat, Fridericum marchionem Brandeburgensem expe-
ditioni praefecit, malis tameri auspiciis, ut alibi diximus. Ipse autem
Sigismundus multis convenlionibus cum Filippo duce Mediolani
factis et infectis, tandem ex arbitrio Filippi intravit Italiam, nec plu-
res duxit gentes, quam ille voluit, coronatusque Mediolani est, sed
numquam Filippus eum visitavit, sic enim convenerant; stabat enim
Filippus in Abbiate, Piceninoque Mediolani administrationem com-
miserat. Gibelli suspecti habebantur, ne Sigismundo adhaererent
ob imperium, Guelfique regimen tenebant; sed illi tamen noctu ad
Gasparem Slik Brunoriumque veniebant, multisque modis dare se
Mediolanum regi offerebant, nam de tyranno male contenti erant,
sed numquam Sigismundus acquiescere voluit, ne quid proditionis
sibi ascriberetur, cum dux ejus fidem secutus fuisset. Interim
coepit apud Basileam coneilium, quod augeri Sigismundus mandavit


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0067