Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 64
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0068
64

quamvis Eugenius illud dissolvisset, jussitque praelatos accedere,
et Filippus quoque suos praelatos destinavit. Nam ambo tunc
inimiei erant summi pontificis, qui Venetis ac Florentinis favere
videbatur, statuerantque coronam imperialem ab Eugenio non
petere, sed extorquere; nam et armorum viribus infestabant eum
el scriptis concilii, muitumque animi concilio praestiterunt au-
reae literae Sigismundi, quibus invariabilem concilio promisit
obedientiam. Sed Eugenius Venetorum ac Florentinorum et suis
fretus viribus admodum restitit. Venit autem Sigismundus usque
Lucam absque impedimento. Sed postquam illic fuit, dux Medio-
lani, qui menstrua dabat stipendia cessavit; ejus quoque exercitus
in Tuscia per Florentinos Michelectum Sfortianum conflictus fuit.
Itaque destitutus omni auxilio Sigismundus videbatur; nec enim re-
trocedere decorum erat, nec ultra procedere tutum. Aggressus
tamen res arduas, structis aciebus Arnum invitis Florentinis trans-
ivit. Magno autem auxilio sibi fuit comes Antonius (?) Pisanus, quem
ipse m Hungaria comitem fecerat. Venit igitur Senas, ubi a civibus
tamquam pater et honoriflce et amantissime receptus, plus humani-
tatis invenit, quam cuperet. Ibi continua bella cum Florentinis
habuit, exivitque ipse se (sic) ad expugnationem castrorum. Verum
cumFilippus absque Sigismundo pacem cum Venetis Florentinisque
fecisset, et ipse Sigismundus cum Eugenio concordavit. Ad quam
rem saepe Gaspar missus est; Treverensis quoque antistes interfuit.
Stetit autem per annum fere Senis, ac cum tota familiaper Senenses
suslentatus est. Post Romam ivit, ibique in caesarem coronatus est,
promisitque Eugenio, eum quoad viveret pro papa recognoscere;
quam rem quidam inconstantiae ascripserunt, cum antea concilio
assistentiam promisisset. Exinde per Perusium, Romandiolam Fer-
rariamque venit Mantuam, summus jam ducis inimicus; ibi vicarium
civitatis in marchionem erexit. Exinde cum in Basilea adversus Eu-
genium procederetur, instaretque citationis tempus, seu terminus
depositionis, die noctuque quamvis aegrotus esset caesar vehi se
fccit, ac praeter omnium opinionem in ipsa die termini Basileam
venit, convocatisque patribus inducias octo dierum Eugenio impetra-
vit, et iterumocto, et octo rursus, postautem menses tres, in quibus
obtinuit Eugenium adhaerere concilio. Ipse autem postea recessit.
Habuit tamen singulares controversias cum Filippo, eum hostem
Imperii appellavit; similiter et Filippum Borgundum diffidavit.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0068