Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 65
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0069
65

Venetis autem reconciliatus est, Paduamque illis, Brixiam et Berga-
mumin feudum dedit, foedusque percussit eontra ducem Mediolanl
ea lege condita, ut imperii limes Addua foret; ut quae citra raperentur
(sic) Venetis, quae uitra versus Mediolanum imperio cederent. Sta-
tuerat enim Sigismundus Filippi ducis arrogantiam compescere,
pacemque cumVenetis in ejus odium fecerat. Sed mors ejus consilia
dissolvit. Namque cum Bohemiam jam intrasset beneficio concilii
recepta Praga et paupere regno, dum in Moraviam venissel, apud
Snoimam morbo alfectus vitam exhalavit. Hie etiam aliquando contra
Venetos irritatus prohibere statuerat, ne ullae species sive aromata
Venetorum in Germaniam transirent. Quia tamen Teutonici carere
aromatibus non poterant, ordinaverat duas esse vias aromatibus:
nam Rhcnumet Alamaniam superiorem per Januenses fulciri voluerat,
Austriam vero , Hungariam, Bohemiam per Danubium fulciri manda-
rat, mercatoresque omnes Teutonicos, qui Venetiis erant, transferri
Januam decreverat. Sed Filippus Mediolani dux rem impedivit, non
quod Venetis consuleret, sed quod Teutonicos Januae stantes, su-
spectos babuit, ne traderent urbem imperatori, pauperemque potius
habere civitatem voluit quarn divitem perdere. Fuit autem Sigis-
mundus egregiae staturae, illustribus oculis ? fronte spaciosa , genis
ad gratiam rubesccntibus, barba prolixa et copiosa, vasto animo,
multivolus, inconstans tamen, sermone facetos, vini cupidus, in Ve-
nerem ardens, mille adulteriis criminosus, pronus ad iram, facilis
ad veuiam, nuliius thesauri custos, prodigus dispensator; plura pro-
misit quam servavit, finxit multa. Hic cum Romae apud Eugenium
esset: triasunt, inquit, sanctissimc pater, in quibus discordamus,
et rursus in quibus concordamus tria. Tu mane donnis, ego ante
diem surgo. Tu aquam bibis , ego vinum. Tu mulieres fugis, ego
sequor. Sed concordamus inhis: quia tu large dispensas thesau-
ros ecclesiae , cgo nihil mihi retineo. Tu malas manus habes, ego
malos pedes. Tu destruis ecclesiam, ego imperium. * Hinc quum
miles quidam Bavarus ingentem pecuniam mutuasset, molestusque
esset repetendo, ab ipso caesare in faciem percussus est; sed mox
recognovit erratum suum caesar, jussitque homini argentum nume-
rari. Hic Ludovicum Bavariae ducem in magna pecunia multavit:
similiter et Henricum Bavariae, qui apud Constantiam vulneravit

* Ibi ad margimm: „Dic <!e illo Htfuo. qui dixit electoribus: bonum est n!
rex a voMs procul sit, vosque jura tenentfr fmperii'. eum etim vellent doponert\


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0069