http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0018
_ 4 —
possint stare cum ainicis et dominis, usquequo eis de loco provi-
deatur. Dat. Rome 17. iunii 1481.
Magister Joh. Hordaen fuit factus vicarius sui conventus
Traiectensis cum plenaria potestate eciam priorem absolvendi.
Dat. Rome XIX. iunii.
Mag. Jacobs Sprenger1) priori Coloniensi datur facultas com-
ponendi inter conv. Kalkarensem et conv. Novimagensem de ter-
minis, qui sunt dati conventui Kalkarensi ob paupertatem. Dat.
Rome XVI. iunii.
Mag. Henricus de Wesmalia2) vicarius generalis conventuum
non reformatorum fuit confirmatus in suo officio, et confirmantur
privilegia ei et eius officio dato per magistrum Leonardum3), que
extenduntur eciam ad alios vicarios post eum, et potest dispen-
sare cum XV fratribus ad sacerdocium in XXII. anno completo.
Dat. Rome 19. iunii.
Mag. Henricus predictus habuit litteras sue graciose abso-
lucionis ab officio prioratus conv. Argentinensis ad suum bene-
placitum. Dat. ut supra.
Mag. Henrico predicto committitur, quod absolvat priorissam
sororum tercii habitus in Wouwerken, que hoc petivit, et aliam
instituat, si sibi placet. Dat. ut supra.
Magistro Joh. Wilhelmi4) conceditur in suo conv. Argen-
tinensi camera deputata usui Rmi magistri, ita quod in adventu
magistri eam preparet et disponat pro eo; et nullus inferior.
Dat. ut supra.
Sororibus monasterii Vallis ducisse prope Onderghoem con-
firmatur numerus taxatus velatarum, et converse non excedant
numerum senarium. Dat. ut supra.
Fr. Joh. Franck5) conv. Pforczemensis potest quater in anno
confiteri et manere in omnibus conventibus, ubi recipiatur. Dat.
Rorne 19. iunii.
Soror Catherina et Hesertina Gebsattel uterinis (!) mona-
sterii S. Marci Herbipolensis habent confirmacionem graciarum
vicarii generalis, quod non astringantur ad officia priorisse et alia.
Dat. Rome XXI. iunii.
Rdo provinciali6) approbantur privilegia sibi data a predeces-
soribus. Dat. Rome 19. iunii.
1) Oben S. 1, 3. 2)Uber ibn vergl. Heft VIS.47ff. 123,125,129,133,136,139.
3) Ordensgeneral Leonardus de Mansuetis (1474—1480).
4) Uber ibn siebe Heft VI S. 75, 89.
5) Vergl. ebenda 47, 107—109, 112, 130, 141.
6) Jacobus de Stubacb 1475—1488.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0018