http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0022
— 8 —
cum honesta comitiva sine impedimento inferioris. Dat. Rome
XXVII. iunii.
Mag. Lucas Praun1) de Augusta potest restituere ad gracias
sororem Barbaram Donnin monast. Augustensis et de ea dis-
ponere secundum suam discrecionem sine impedimento inferioris.
Dat. Rome 27. iunii.
Fr. Nicolaus Currificis2) assignatur in suo conv. Spirensi in
lectorem principalem cum graciis consuetis. Dat. Rome 28. iunii.
Fr. Nicolaus potest uti patrimonio suo et de ipso dare aliquid
nepotibus et parentibus sicut sue consciencie commissum est, ac
eciam fratribus ordinis, modesta tamen, sine inferioris molestia.
Dat. ut supra.
Fr. Rudgerus. Loffeler conv. Spirensis restituitur ad iubila-
riatum, ad numerum patrum de consilio, ad vocem activam et
passivam et ad omnes gracias ordinis et potest ter in anno ple-
narie confiteri et fieri nativus illius conventus, ubi maior pars
eum acceptare voluerit, et nullus inferior. Dat. ut supra.
Fr. Martinus Gigantis3) conv. Spirensis fuit restitutus plenarie
ad omnes gracias ordinis, quibus esset privatus in hunc diem. Dat.
Rome 30. iunii.
Idem fuit assigm. in conv. Patavino provincie s. Domnici
Dat. ut supra.
Fr. Adam Caroli conv. Coloniensis fuit assign. ad legendum
sentencias extraordinarie in conventu S. Marie supra Minervam
pro forma et gradu magisterii. Dat. Rome 14. Julii.
Soror Dorothea de Erlach monast. Dissenhoven in Valle
S. Catharine restituitur ad vocem activam et passivam et ad omnes
gracias, quibus privata foret. Dat. Rome 16. iluii.
Fr. Antonius Brunner4) procurator conv. Constanciensis habuit
gracias lectorum et potest uti patrimonio suo secundum bonam
conscienciam et ter in anno plenarie confiteri. Dat. ut supra.
Fr. Conradus Heuseler5) lector et iubilarius habet licenciam
serviendi monasteriis sororum, si eligatur, et ter in anno potest
plenarie confiteri. Dat. ut supra.
Sor. Dorothea Keflin monialis monast. S. Margarite de
Augusta potest ire propter suas infirmitates ad balnea de consilio
medicorum et cum consilio priorisse et cum socia sibi a priorissa
danda. Dat. Rome 17. iulii.
1) Siehe iiber ihn a. a. 0. S. 49, 128 Lucas Brun.
2) Vergl. a. a. 0. S. 112, 125, 142. 3) Siehe ebenda S. 115, 142.
4) A. a. 0. S. 54, 59. 5) Ebenda S. 49 Henslen genannt.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0022