Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0035
— 21 —

partis fratrum, qui tunc sunt in dicto conventu, et omnia eis
concessa ab ordine ad usum similiter cum eius transferuntur.
Dat. ut supra.

Magister Nicolaus Swarz1) est effectus predicator in civitate
Salczburgensi cum graciis concessis a predecessoribus Rmi magistri
et potest unum vel duos socios ordinis secum tenere, quos bis in
anno potest plenarie absolvere et similiter ab eis absolvi, et omnia
sibi data potest retinere pro usu et necessitatibus suis et semper
intelligitur filius nativus sui conventus non obstante, quod sit in
dicta civitate. In contr. etc. Dat. ut supra.

Mag. Mathyas Fanckel2) conv. Coloniensis potest in iure
canonico studere et in eodem doctorari, cum ante ingressum reli-
gionis in eo satis profecerit, et pro tali elemosinas et pecunias ad
ipsum vel conventum suum gracia sui pertinentes recipere et
retinere. Dat. ut supra.

Pro fr. Jobanne de Lovanio omnibus fratribus mandatur sub
pena gravioris culpe et excommunicacionis late sentencie, quod
non presumant improperare delicta et defectus, quos fecit fr.
Job. de Lovanio, de quibus eciam fecit debitam penitenciam in
sua inventute. Dat. Rome 26. aprilis.

Fr. Henricus Meys conv. Lovaniensis potest ire ad vicarium
Holandie, ut sibi provideat de aliquo conventu vel ad aliquem
substitutum vicarium eiusdem. Dat. Rome 29. aprilis.

Conventui et presidenti pro tempore existenti conv. Nuren-
bergensis confirmata sunt omnia privilegia et gracie, que faciant
pro conservacione vite regularis et possunt revocare fratres na-
tivos, prout eis visum fuerit expedire. In contr. Dat. ut supra.

Fr. Armannus conv. Wissemburgensis est assign. in conv.
Argentino et completo 22. anno [potest] ordinari in sacerdotem
et cantare suas primicias apud parentes suos. Dat. ut supra.

Monast. S. Catherine in Nuremberga babuit confirmacionem
omnium privilegiorum antecessorum et provincialium et vicariorum
et ordinaciones illius monasterii facte per Rmum magistrum
Bartholomeum de Thexerii reposite sunt in pectore priorisse pro
tempore existenti, et potest facere officium S. Catherine martiris
et S. Barbare sub toto duplici et quoad ingressum monasterii in
casibus necessitatis est in pectore priorisse, et similiter dicitur de
officiis aliarum sanctarum secundum earum devocionem ; et con-
fessoribus in casibus infirmitatis conceditur, ut ingredi possint
monasterium, et similiter dicitur de medicis et aliis laboratoribus

1) Vergl. a. a. 0. S. 9.

2) Siehe oben S. 20.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0035