Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0036
- 22 —

pro dicti monasterii necessitate, confessores possunt pro simili
causa; et possunt dicte sorores absolvi ab omnibus, quando fuerit
opus etiam ab irregularitatibus ut de porta, que est circa rotam,
fuerit consuetudo conventus, prout provincialis et vicarius indulse-
runt, quando per portam conventus non possunt deferri illa que
sunt ad necessitatem monasterii; et committitur discrecioni prio-
risse et sororum scl. maioris partis, ut, si visum fuerit earum
conscienciis, faciant aperturam in choro pro elevacione corporis
Christi, scl. ut possint videre corpus Christi. In contr. Dat.
R-ome ut supra.

Fr. Petrus de Woulbe conv. Bruxellensis habuit litteras,
qualiter fuit ordinatus in sacerdotem; eciam quod non obligetur
redire ad conventum suum non obstante obligacione, quam fecerat
suo priori; eciam habet, quod sub pena excommunicacionis late
sentencie magister Dyocus debeat comburere instrumentum quod-
dam et omnia citata in illud negocium, in quo quodam instru-
mento dictus frater ad in^tanciam dicti magistri sui scl. Diochi
dixerat, se falsificasse litteras Rmi magistri, cum non fuerit verum,
ut patet in registro y, ubi dictis rebus fuit perpetuum silencium
impositum. Dat. Rome die aprilis ut supra.

Fr. Nicolaus Schatzx) dyaconus conv. Gewilrensis casu
quo non recipiatur in conv. Wormaciensi, ubi est assignatus,
potest assignari in illo conventu, cuius prior voluerit eum repi-
pere, et potest ibi ordinari completo 22. anno et suas primicias
apud parentes cantare et elemosinas pro necessitatibus suis retinere.
Dat. Rome prima madii 1482.

Fr. Pantbaleon Trosch conv. Gewilerensis habuit conflrma-
cionem graciarum a predecessoribus concessarum et de novo
conceduntur, scl. quod possit vesci carnibus et remanere cum suis
amicis, dum fuerit opus. Dat. ut supra.

Magister fr. Mathyas Fanchel2) conv. Coloniensis potest cum
uno socio religioso vel seculari stare in quocumque conventu vel
[cum] honesta persona et illum socium mutare ad libitum et ad
capitula generalia vel provincialia ire, et similiter ad suum con-
ventum, quociens fuerit sibi visum, et bona que sui gracia per-
venirent ad illum locum, ubi moratim traxerit, possit secundum
sui beneplacitum disponere et pro suis necessitatibus ordinare,
et hoc totum fit, ut sit gracior eius mansio in dicto conventu,
ubi sic moram traxerit, in cibis et ieiuniis ordinis pro sui dis-
crecione se ipsum dispensare et quater in anno plenarie absolvi,

1) Yergl. Heft VI S. 145.

2) Siehe oben S. 21.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0036