Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0046
— 32 —

quam contraveniendo ipso facto incurrat et a qua non possit absolvi,
nisi a magistro Rmo, mortis articulo dumtaxat excepto, quod
infra spacium quindecim dierum a noticia presencium debeat
revocare sororem Claram Stoerin, que se iniecit sine licencia
dyocesani et contra voluntatem eius regimini monasterii sancte
Crucis in Ratispona. Dat. ut supra.

Conventui Slecztatensi deputata fuit pro usu infirmorum cella
et stupella, quam occupat fr. Theobaldus1) lector conv. Colum-

bariensis, et mandatur ipsi fr. Theobaldo in virtute etc......

sentencie, quatinus ipsam restituat, et casu quo nollet, tunc patres
habent licenciam aperiendi predictam et deputandi ut dictum est.
Dat. ut supra.

Fr. Bernardus de Wimpina conv. Wimpinensis fuit assign.
in conv. Argentine, et mandatur priori, ut ipsum recipiat et
caritative pertractet. Dat. ut supra.

Mag. Joh. Nigri2), prior conv. Ratisponensis fuit factus vicarius
predicti conventus et habet auctoritatem visitare, corrigere et
cetera omnia alia facere, que pro honore religionis et manutencione
vite regularis oportuna et necessaria iudicabit, eciam si talia faceret,
que mandatum exigerent speciale, et potest assignare fratres in
conventu, quos necessarios iudicabit pro manutencione observancie,
et potest absolvere fratres de silencio mense, semper tamen subi-
citur provinciali in omnibus, cui debet obedire, nulli tamen inferiori
eo. Dat. ut supra.

Sorori Clare Stoerin3), monasterii in Valle Angelorum, qtie
iniecit se regimini monasterii S. Crucis in Ratispona sine licencia
ordinis et contra voluntatem dyocesani, mandatur, quatinus infra
spacium trium dierum sub pena excommunicacionis late sentencie
a noticia presencium debeat reverti ad monasterium suum, quod
si contempserit, tunc prior Ratisponensis habet auctoritatem
denunciandi ipsam excommunicacionem. Dat. ut supra.

Fr. Fredericus fuit translatus de prov. Saxonie et de suo
conv. Lipczensi ad prov. Theutonie et fuit factus filius conv.
Ratisponensis, ac si in eo recepisset habitum et pro eo professionem
fecisset. Dat. ut supra.

Fr. Paulus Niderheimer conv. Wiennensis fuit assign. in uni-
versitate Heydelbergensi ad legendum bibliam pro 2. anno et pro
3. ad legendum sentencias, cum omnibus graciis, exempcionibus

1) Sielie oben S. 31.
3) Siehe oben S. 31.

2) Vergl. Heft VI S. 78.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0046