Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0054
— 40 —

Fr. Felix Fabri1) lector conv. Ulmensis habuit licenciam eundi
ad sepulcrum domini in Jerusalem habita licencia domini pape
et nullus inferior potest impedire et potest recipere elemosinas
pro huiusmodi opere exequendo. Dat. ut supra.

Fr. Petrus Opolt2) conv. Gamundiensis lector habet licenciam
et facultatem liberam recolligendi quadraginta florenos, quos con-
ventus habet ex civitate eadem ex hereditate sua pro usu suo
toto tempore vite sue, reservato tamen iure conventui post mortem
eius absque contradictione inferioris et precipitur fratribus con-
ventus, quatinus ipsas pecunias sine aliqua molestia eum recipere
perrnittant, et quod ipse reddat racionem prelatis suis de illis.
Dat. ut supra.

Priori qui est et qui pro tempore fuerit conv. Columbariensis
conceditur, quod quater in anno possit absolvere fratres a frac-
tione silencii in mensa et mutare penam in aliquam penitenciam
sibi expedientem visa. In contrarium etc. Dat. Columbarie
2. nov. 1482.

Fr. Joh. Schor conv. Franckfordensis potest stare cum
ecclesiasticis et religiosis personis et apud eos missas celebrare,
confessiones audire et que honestati et professioni sue conveniant
facere et potest bis in anno absolvi plenarie a fratre ordinis,
subicitur tamen correctioni prioris conventus, in cuius terminis
morabitur, si quod delictum commiserit, et nullus inferior potest
eum impedire. Dat. in oppido Sletztatensi die 4. eiusdem.

Mag. Ludovico Fuchs3) priori conv. Ulmensis mandatur in
virtute Sp. S. etc, quatenus debeat solvere duos florenos Paulo
mercatori civi Sletztatensi, quos debet -habere ex eo quia dedit
pannum fratri Joh. Bosch4) conventus predicti; quos debet dare
infra spacium octo dierum vel cum eo aliter concordare. Dat.
ut supra.

Priori et patribus conv. Coloniensis date sunt littere sus-
pensionis censurarum et penarum pro solucione expensarum doc-
toratus magistri Mathye5) conv. eiusdem usque ad adventum Rmi
magistrii illuc. Dat. in conv. Slecztatensi 4. nov.

Mag. Ricardus Scotten6) conv. Coloniensis potest absolvi bis
in anno plenarie a fratre ordinis et dispensari etc, in contr.
etc. Dat. in conventu eodem die 5. nov.

1) Uber ihn siehe Heft VI S. 50, 132, 140.

2) Vergl. a. a. 0. S. 77, 98, 107, 146. 3) Siehe oben S. 38.
4) Vergl. iiber ihn Heft VI S. 115. 5) Siehe oben S. 34.
6) Vergl. Heft VI S. 84, 115.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0054