Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0056
- 42 —

licencia prioris, et potest predicare questuando. Dat. Argentine
XIIIL nov.

Priorisse et sororibus monasterii b. Marie Virginis in oppido
Schletstat mandatur, ut observent clausuram et instituta et cere-
monias aliorum monasteriorum religiose vivencium et confirmantur
omnes gracie hactenus eis concesse, et datur eis confessor fr.
Ludovicus lector conv. Columbariensis qui eis deserviat in hiis
in quibus ceteri confessores servierunt, nec possit inde ammoveri
ab aliqno inferiori; ipse tamen debent sibi providere in victu et
in omnibus in sanitate et infirmitate, et j^ossunt facere tres lec-
tiones de S. Nicolao patrono earum feria quinta vacante s:cut
faciunt feria 3a de B. Dominico et nunc cantent missam de Spiritu
S. feria 4a. Dat. ut supra.

Priori et patribus conv. Basiliensis conceditur, quod elapsis
duobus mensibus non recipiant in conventu fr. Brocardum Hart-
man, sed sibi de alio conventu provideat, nisi infra hoc tempus
humilaverit se patribus, qui tunc possint misericordiam ei facere.
Dat. Argentine XV. nov.

Priorissa monasterii Angelice Porte fuit absoluta ab officio
prioratus, que vocatur soror Helizabeth, et ab omnibus curis et
officiis a quocumque inferiore sibi iniunctis aut ex electione aut
ex confirmacione et suspenditur electio future priorisse usque ad
adventum magistri Mathye1) prioris Basiliensis, cui facultas datur
confirmandi priorissam tandem electam, si discrecioni sue visum
fuerit. Dat. Argentine XVI. nov.

Priori et patribus conv. Basiliensis precipitur, ut tam circa
substancialia quam cerimonialia debeant in ordinacionibus prede-
cessorum remanere, et conceditur presidenti conventus, quod
possit dispensare super ordinacionibus inferioris Rmi magistri ex
racionabilibus causis; insuper quod in assignatis per inferiorem
in conventu relinquitur arbitrio patrum quoad ipsorum recep-
cionem, et mandatur omnibus fratribus conventus, quatinus in
negocio in Grigental2) sub pena excom. non debeant se intromittere
in negocio illo qualitercumque, sed persistere in composicione, que
alias facta est et actores ipsius negocii in Gringental2), qui tracta-
verunt, non recipiantur in conventu sine maioris consensu partis
patrum et fratrum, nec ad electiones et scrutinia non vocentur
et alias causas conventus nisi presentes in conventu, et mandatur
eis sub pena excom. late sentencie, quatenus nullus audeat vel
presumat tractare resignaciones redituum conventus [sine] licencia

1) Vergl. oben S. 40.

2) Klingenthal.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0056