Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0074
- 60 —

seu amocionis coraputando priores subscripti puta Coloniensis,
Nuernbergensis, Basiliensis, Franckfordensis, Ulmensis per priorem
pro tempore Franckfordensis quantocius ad locum certum in
expensis omnium conventuum reformatorum convocentur, coas-
sumptis, si eis visum fuerit aliorum conventuum presidentibus seu
patribus, quos comode habere possunt, et unum ex patribus con-
ventuum reformatorum pro vicario nominent generali, quem ab
eisdem sic nominatum presencium tenore meum volo esse vicarium
super omnes conventus fratrum atque sororum reformatos cum
plena potestate, sicut superius de provinciali dictum est, quousque
electio de ordinario prelato provincie celebrata fuerit et electum
atque confirmatum provincia presentem habuerit. Qui electus
provincialis et confirmatus, si de vita regulari fuerit, auctoritate
sua fungatur ordinaria, ut prius, et vicarii cesset facultas; sin
autem de vita communi provincialem eligi et confirmari contigerit,
tunc ex nunc omnes conventus reformatos atque monasteria
sororum reformatarum ab huiusmodi provincialis eximio potestate,
nolens, quod aliqua in eos utatur auctoritate, sed patres conven-
tuum reformatorum virum aliquem ydoneum ex ipsis eligant in
vicarium generalem. Cuius electi confirmacionem a me quantocius
petere studeant. Nolo tamen, quod pretextu huiusmodi exemp-
cionis provincialis consueta privetur a conventibus reformatis
contribucione, quemadmodum ipsi de vita communi provinciali
de reformacione satisfaciant et in posterum satisfacere de huius-
modi contribucione debent iuxta tenorem capitulorum in quibus
huiusmodi caventur, non obstantibus in contrarium facientibus
quibuscumque, quibus presentibus nunc derogatur per speciales
clausulas ac de verbo ad verbum iuxta presentis tenorem, atten-
dens, quod racioni sint consona et in religionis nostre professione
fundata, quam ex officii mei debito fovere atque promovere debeo
et volo.

In quorum omnium robur et testimonium sigillum officii mei
duxi presentibus imprimendum. Valete et deum pro me orate.
Dat. Colonie in nostro conventu anno domini m°. cccc0. lxxxin0.
VI. ianuarii.

Magistro Mathye Fanckel1) priori conv. Basiliensis mandatur
in virtute Sp. S. etc. . . . quatenus visis presentibus omni occa-
sione quacumque postposita aut rescripcione ad Rmum magistrum
facta (visis presentibus) quani primum recedat de Basilea et vadat

1) Vergl. oben S. 56.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0074