Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0076
— 62 —

super huiusmodi, et lmllus inferior potest ipsum compellere super
talia officia acceptanda. Dat. Colonie X. ian.

Priori et patribus ac fratribus conv. Buscensis mandatur,
quod non perturbent fr. Petrum conversum aliasque dent sibi
medietatem expensarum ab eo in hedificio porte factarum, ut sibi
possit providere de alio conventu. Dat. ut supra.

Fr. Bartholomeus conversus conv. Basiliensis fuit assign. iu
conv. predicto et mandatur presidenti, ut ipsum recipiat. Dat.
ut supra.

Priorisse et sororibus monasterii S. Gertrudis Colonie conce-
ditur, quod possint quinta feria vacante, eciam si esset festum
3 lectionum in dicta feria, facere officium S. Gertrudis sicut
faciunt feria 3. de beato Doininico, et festa videlicet: S. Anne,
transfiguracionis, divisionis apostolorum, Helisabet, Catherine
virginis et martiris, translacionis Marie Magdalene possunt facere
sub festo duplici, et festa Margarite et Barbare sub semiduplici
et S. Dorothee sub simplici, et possunt confessores eiusdem
monasterii in die patris nostri Dominici sacramentum cucharistie
per ambitum deferre et celebrare in aliquibus altaribus in mo-
nasterio. Dat. ut supra.

Presidentibus conventuum omnium provincie tam reforma-
torum quam non reformatorum mandatur in virtute Sp. S. etc. . . .
quatenus quilibet singulis annis in pascate mittat contribuciones
ad conventum Francfordensem, priori eiusdem, et mandatur pro-
vinciali et diffinitoribus capituli provincialis sub pena non abso-
lucionis a peccatis suis, quod declarent contradictores a suis
officiis privatos et absolutos in actis capituli neque admittant
huiusmodi tales ad ea que in eo tractantur, nec vocem habeant
nisi in accusacione sua, quod si contrarium fecerit (!) totum decla-
ratur irritum et inane, nec vult Rmus magister aliquem conventum
excusari ab huiusmodi contribucionibus. Dat. ut supra.

Sororibus monasterii Celi Corone prope Wormaciam conce-
ditur, quod confessor possit eas absolvere quater in anno a frac-
tione silencii, et conceditur priorisse, quod possit commutare
penam pro huiusmodi taxatam precipue infirmis et senioribus ct
dispensare super esu butiri in adventu, et potest ipsa presente
et sex antique de consilio, reclusis aliis monialibus, introducere
in monasterio benefactores, qui vellent videre, si elemosine, quas
dederunt, exposite sint, pro quo dederunt; insuper quod visi-
tator possit eas absolvere a fractionc silencii mense. Dat.
ut supra.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0076