Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0082
— 68 —

bribus et laudibus beate Marie singulis noctibus necnon missa
conventuali et completorio diebus singulis interesse teneantur,
nisi eos ab interessencia conventualis misse propter disputaciones
extra conventum visitandas aut alios actus aut celebracionem
missarum contigerit impediri.

Quarto quod ad ebdomadariam et lectionem mense studentes
honoris, excepto nonnisi ad unam ebdomadam in anno annotari
possitis, neque ad dyaconatum nisi in totis duplicibus universaliter
celebribus et principalibus festis patronorum ordinis, de subdya-
conatu vero sitis simpliciter subportati.

Quinto quod teneamini interesse vigiliis novem lectionum,
que ebdomadaliter secundum ordinis nostri rubricam sunt can-
tande, nisi impediamini per lectiones magistrorum, aut quis ex
causa racionabili et de licencia subportetur.

Sexto quod a sermonibus ad populum seu volgaribus sitis
exempti et subportati; hortor nichilominus eos, qui de ydeomate
sunt et donum lingue habent, quatenus ad requisicionem prioris
secundum gracias eis a deo concessas in illis servire studeant
conventui, dummodo ab eorum studio minime impediantur; ser-
mones vero, qui ad universitatem et in collegiis fieri consueverunt,
facere teneamini, ad quos secundum ordinacionem et disposicionem
atque distribucionem regentis et magistri studencium, qui pro
tempore fuerint illi, qui ex vobis magis ydonei iudicabuntur
propter honorem dei et ordinis exponantur. Sunt autem hii
sermones faciendi in festis sanctorum Dominici et Thome ad
universitatem, et sunt collaciones due in domo capitulari maioris
ecclesie videlicet una ante festum nativitatis Christi, in crastino
S. Thome apostoli, et altera quarta feria cinerum; ad Apostolos
feria quinta post diem cinerum, similiter ad S. Andream et ad
S. Gereonem; in vigilia Christi una in conventu, similiter in
annunciacione Dominica et in die cene. Volo autem quod colla-
ciones fiende prius videantur et examinentur per regentem vel
inagistrum studencium.

Septimo quod ad scolas theologorum, dum fiunt actus
sollemnes videlicet principia, licencie, aule magistrales, respon-
siones formales in vacanciis et in quolibetis et huiusmodi cum
baccalareo et magistro studencium accedere ipsisque interesse
possitis, ita tamen quod simul vadatis et revertamini secundum
quod decet pro honore ordinis seu honestate.

Octavo quod indefectibiliter semel in die non celebri uni-
versaliter regens vel aliquis magistrorum loco eius, nisi infirmitas


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0082