Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0083
— 69 —

vel alia racionabilis causa obsisterit, legat in partibus S. Thome,
alie quoque clue lectiones fiant in logica videlicet et physica seu
mathernatica, ut est consuetum.

Nono quod lectionibus baccalarii, sentenciarii et biblici omnes
interesse teneamini, nisi aliqui vestrum ex racionabilibus causis,
de licencia tamen regentis vel magistri studencium haberent abesse.
Locutoria vero de materia lectionum regentis sine defectu modo
consueto in diebus legibilibus teneantur, a quibus nullus presumat
si absentare nisi pro magna necessitate, et hoc cum licencia
regentis aut magistri stndencium, exceptis diebus rasure et balnei,
ac quibus fiunt dispentaciones sollemnes extra conventum.

Decimo quod quilibet studens pro prima aut secunda forma
missus circa finem sui temporis ad responsionem unam sollemnem
teneatur, ita quod intranei eam faciant in scolis nostris, prandio
peracto infra pascha et festum apostolorum Petri et Pauli, extranei
autem, quando eis fuerit opportunum, fiantque actus scolastici in
scolis conventus et non in aliis locis.

Undecimo volo et ordino, quod studentes habeant locum
immediate, infra lectores, ita quod primum locum habeant stu-
dentes Parisienses, deinde alii secundum suum ingressum et stu-
dium; potest tamen prior de consilio patrum antiquos patres et
predicatores egregios collocare supra studentes pro prima forma.

Duodecimo volo et ordino, quod cum quis recipiendus fuerit
ad studium, prius per officiales studii examinetur, quibus precipio
in virtute sancte obediencie, quod debito rigore utantur sine
acceptacione personarum, et quos ydoneos iudicaverint, admittant,
quorum vero insufficiencia eis patet, tales non admittant, sed
maneant pro semistudentibus, quousque sufficientes fiant. Et
cum quis ab eisdem studii presidentibus temptatus et examinatus
admittitur, debet per studentem iuniorem describi collacione
honesta in prandio aut cena conventus, et ita deponere beanismum
suum; pertinebit autem ad ultimum studentem pulsare ad dispu-
taciones et locutoria ac libros magistrorum et baccalareorum
portare, ut moris est.

Terciodecimo ne conventus nimium gravetur, ordino et statuo,
quod quilibet studens singulis annis, cum primo fuerit opportu-
num, conventui solvat octo florenos renenses seu valorem eorum-
dem. Et tenebitur conventus studentibus providere in calceis,
bottis et reparacione vestimentorum ac pro quolibet singulis annis
in usu medicinalium de consilio medici expendere unam marcam
Coloniensis monete. Pecunie autem studencium ac officialium


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0083