Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0098
- 84 —

religiose et raodeste videre filiam suam in presencia confessorum
et priorisse. Dat. ut supra.

Fr. Joh. Heder conv. Buscensis habuit confirmacionem trans-
lacionis sue factam alias de conv. Zuffanensi ad conv. Buscensem.
Dat. ut supra.

Fr. Nicolaus Coci conv. Antwerpiensis habuit gracias iubi-
lariorum, quibus potest gaudere in conventu suo absque contra-
dictione alicuius inferioris, et declaratur nullum posse facere
iubilarios seu tales gracias impartiri inferiorem Rmi magistri.
Dat. ut supra.

Fr. Walterus Strenhouwen conv. Buscensis, qui fuit trans-
latus de conventu eodem ad conv. Kalcariensem, habet, quod si
vult, quod translacio valeat, remittitur sibi, sin autem intelligatur
non esse translatum. Dat. ut supra.

Universis et singulis fratribus nostri ordinis cuiuscumque
gradus, dignitatis aut condicionis existant, mandatur quatenus in
virtute sancte obediencie et sub pena gravioris culpe nullus
audeat predicare in Buscoducis sine licencia prioris Buscensis.
Dat. ut supra.

Fr. Valentinus Votenheim conv. Argentinensis fuit assignatus
ad proficiendum in conv. Coloniensi et mandatur presidenti etc.
Dat. Argentine XV. aprilis.

Fr. Melchior Zaghorn conv. Spirensis fuit assignatus ut supra.
Dat. ut supra.

Soror Ursula de Winterturi monasterii S. Mathei et Nicolai
in Argentina in undis potest se transferre ad aliquod monasterium
reformatum nostre religionis provincie, in qua possit recipi, et
tunc non potest redire amplius ad predictum monasterium, sed
intelligatur soror illius monasterii, ad quem (!) irc vult, dum
ibi erit. In contr. etc. Dat. Argentine XVI. aprilis.

Fr. Petrus Treyer conv. Rotwilensis fuit factus capellanus
monasterii in Nidingen, et nullus inferior potest ipsum inde
ammovere, dummodo religiose conversatus fuerit. Dat. Rotwille
die XVIII. aprilis.

Fr. Sifridus Seiler conv. Wimpinensis fuit translatus a con-
ventu predicto et factus est filius nativus conv. Rotwillensis, ad
quem per omnia pertinet, ac si in eociem recepisset habitum
nostre religionis. In contr. etc. Dat. ut supra.

Fr. idem Sifridus potest bis in anno plenarie absolvi per
fratrem ordinis. Dat. ut supra.

Fr. Joh. Advocatus conv. Wissenburgensis potest XXII.
anno completo reciperc ordinem sacerdocii, dummocio fuerit


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0098