Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0101
- 87 —

Magister Jacobus Sprenger1) prior conv. Coloniensis et magister
Brixius Florencii prior Bruxellensis fuerunt facti commissarii
super reformacione conv. Buscoducensis simul et per se in solidum,
qui conventus est remotus a cura vicarii et submittitur cure
provincialis Theotonie, et predicti commissarii habent plenam
auctoritatem omnia faciendi, que necessaria sunt pro introductione
vite regularis eciam cum invocacione auxilii brachii secularis, et
mandatur eis, quod vadant ad dictum conventum et reforment
ipsum, et mandatur fratribus conventus, quatenus eis obediant; vult
tamen Rnius magister, quod fratres conventus, qui volunt se
conformare moribus, nullo modo expellantur. Dat. Mediolani
VIII. iunii.

Fr. Joh. de Brayna conv. Bruxellensis potest absolvi et
confiteri sacerdoti seculari vel alterius religionis, quando caret
fratribus ordinis et semel in anno potest plenarie absolvi per
fratrem ordinis ac potest de bonis sibi datis a ducissa dispensare
parentibus pauperibus. Dat. ut supra.

Prior et patres ac fratres conv. Bruxellensis possunt semel
in anno plenarie absolvi per fratrem ordinis; magister Hector de
Walhaio conv. Bruxellensis ter, fr. Petrus Syber conv. Ulmensis
ter, fr. Petrus Teymans conv. Bruxellensis quater, fr. Theodoricus
de Palude2) conv. Coloniensis ter etc. Dat. Mediolani ut supra.

Fr. Henricus Ror et Heraldus Ringle conv. Bernensis assig-
nantur in conv. Wimpinensi eiusdem provincie et mandatur pre-
sidenti etc. Dat. Papie XI. iunii 1483.

Fr. Ludovicus de Wormacia3) conv. Wormaciensis prov.
Theutonie assignatur in conv. Chamberaci et mandatur presidenti
etc. Dat. Papie XI. iunii. 4

Fr. Fidoldus conv. S. Audomari prov. Francie fuit assign.
in conv. Trayectensi, et mandatur presidenti etc, et potest XXII.
anno completo recipere ordinem sacerdocii, dummodo reperiatur
ydoneus a priore et patribus et gravatur consciencia eorum. Dat.
Cremone XVII. iunii.

Fr. Ulricus Koler4) conv. Constanciensis fuit assign. in eodem
conv. et mandatur presidenti etc. Dat. Florencie die XI. Julii 1483.

Fr. Jodocus Sifridi conv. Pforczhemensis potest plenarie
semel in anno absolvi. Dat. ut supra.

Fr. idem Jodocus potest stare in conventu reformato pro-
vincie et potest ibi incorporari et appodiare pro filio nativo in

1) Siehe oben S. 80 f.
3) Vergl. ebenda S. 81.

2) A. a. 0. S. 63.
4) Ebenda S. 85.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0101