http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0104
- 90 -
Idem fit yicarius monasterii Lovaniensis et potest unam con-
sanguineam suam in illud intromittere iuxta quod consuetudo est,
ut magistri ordinis noviter creati concedant; non obstantibus etc.
Veneciis ut supra.
Magister Leonardus Reinsteinx) conv. Herbipolensis constituitur
vicarius conventuum et monasteriorum nacionis Suevie et Bavarie
cum potestate omnia faciendi, que magister ordinis facere potest;
non obstantibus etc. Veneciis ut supra.
Idem potest ter in anno plenarie absolvi a fratribus nostris
et infra ordinem dispensare bona sibi concessa in vita et morte;
non obst. Veneciis ut supra.
Magistro Henrico de Wismalia2) confirmantur omnia privilegia,
gracie et littere a magistris ordinis concesse, et potest bona sibi
ab ordine concessa atque paterna infra ordinem dispensare in
vita et in morte. Et nullus etc, non obst. etc. Veneciis ut supra.
Fr. Simon de Osterhout3) conv. Buscensis potest ter in anno
plenarie absolvi a fratribus nostris. Et nullus etc. Veneciis
ut supra.
Fr. Simon Castner conv. Augustensis assignatur Padue in
studentem. Dat. ut supra.
Fr. Simon Carnificis conv. Friburgensis assign. in studentem
in dicto conventu. Veneciis supra.
Fr. Andreas de Constancia fit iubilarius sicut per acta capituli
factus est. Ut supra.
Soror Barbara Intalerin monasterii Vallis S. Marie prope
Vuldepp potest ter in anno plenarie absolvi et in non reservatis
quociens etc. a fratribus ordinis. Et nullus etc. Veneciis ut supra.
Fr. Joh. Peckslacher4) potest stare extra ordinem et omnia
que honestati conveniunt etc, et ter in anno et in casu carencie
fratris ordinis potest extra ordinem confiteri; et nullus etc.; et
non possunt dicte litere revocari, nisi de eis fiat mencio specialis
et de data et die. Veneciis ut supra.
Conventui Wiennensi confirmantur omnes gracie et privilegia
sibi a magistris ordinis concessa. Veneciis 6. iulii 1486.
Magister Nicolaus Schwarz5) conv. Lanczhutensis fit predicator
Salczburgensis cum graciis a magistrio ordinis sibi hactenus con-
cessis et potest compescere fratres vagantes in dictis terminis et
potest tenere unum vel duos fratres in societatem, quibus potest
1) Vergl. ebenda S. 5 f.
3) Siehe oben S. 61.
5) Vergl. oben S. 9, 21.
2) A. a. 0. S. 71, 89.
4) Oben S. 26 Pecksimacher.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1912/0104