http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1914/0130
— 116 —
Fr. Nicolaus Tinctoris conv. Franchfordensis, quia revelavit
secreta ordinis cartusiensibus prope Maguntiam, privatur pro-
motione et rebus suis, quousque patribus conv. sui placuerit.
Fr. Ludovicus Curtzs absolvitur ab officio prioratus conv.
Bolzani bonis de causis. — Prior conv. proximioris (!) potest
priorem canonice electum a conv. Bolzanensi confirmare, ut par-
catur expensis, et si electio non videretur confirmanda, debet
mitti ad me.
Fr. Stephanus de Schuello fit predicator generalis conv.
prefati usque ad capitulum provinciale futurum, et non potest
removeri, seu potius confirmatur in predicatorem, quia per patres
provincie missus fuit. 8. febr. Rome.
Fr. Michael de Virt conv. Franchfordensis natus ex soluto
et soluta habilitatur ad beneficia et dignitates ordinis pro semper.
9. febr.
Fr. Henricus Berlicum et fr. Theodoricus Godefridus 2) conv.
Buscoducensis assign. in dicto conv., quamvis sint littere in oppo-
situm, quod nullus frater assignetur in conv., nisi prius steterit
per aliquos annos in aliis conventibus reformatis, et hoc quia
cupiunt vivere secundum instituta reformationis, introducte in
dicto conv., et non possunt puniri, nisi de novo meruerint.
Mandatur prioribus conv., magistris et patribus et presertim
priori, magistris etc. conv. Coloniensis, ut in capitulis, consiliis
congregationis habeant mag. Barboldum 3) pro magistro . . . et
quod permittant eum uti, frui . . . gratiis, privilegiis datis et
concessis aliis provincie magistris et hoc propter excellentem
probitatem, et quia capitulum generale Cenomanis celebratum
magisterium suum approbavit. 11. febr. Rome.
Mandatur omnibus et singulis prioribus conventus, ut ac-
cipiant mag. Henricum Institoris4) inquisitorem in conv. suis,
quando ad eos accedit pro officio inquisitionis et eum pro pos-
sibilitate foveant, et presertim precipitur priori Ollomucensi, ut
eidem accomodet stubelam, quam olim domini barones Ladis-
laus et Carolus fecerunt seu eis pertinere de iure dicunt, et
presertim tempore, quo pro huiusmodi officio inquisitionis ibi
declinabit.
Fr. Stephanus conv. Curiensis potest stare extra ordinem
. . . et potest uti gratiis predicatoribus generalibus concessis, et
promovetur et fit predicator generalis.
1) tTber ihn siehe Koch a. a. 0. S. 128.
3) Ebenda S. 80; Morph. VIII, 410.
2) Siehe oben S. 74.
4) Siehe oben S. 70.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1914/0130