http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1914/0133
- 119 —
Fr. Georgius conv. — — — potest stare extra ordinem.
19. aprilis.
Fr. Laurentius Bether conv. Budensis est translatus ad
prov. Theutonie et conv. Grecensem cum bonis mobilibus et
immobilibus, et mag. Alexius1), prior dicti conv., potest eidem dare
habitum clericorum et gravatur eius conscientia, et promoveri
ad sacros ordines, si fuerit sufficiens.
Dispensatur cum conv. Basiliensi, ut possint comedere
carnes, et hoc propter penuriam piscium et ovorum propter
patrie desolationem, donec de illis habeant copiam.
Fr. Gangolfus conv. Curiensis restituitur voci active et
passive, a quibus fuerat privatus per capitulum provinciale
Franchfordense, et hoc quia elegit quendam conversum in socium.
Fr. Joan. de Pfarchirchen conv. — — assign. in studen-
tem theol. in conv. Haydelbergensi cum gratiis consuetis.
Fr. Gallus conv. Crecensis assign., ubi benivolos receptores
invenerit, et durat per annum talis licentia, et potest stare cum
personis ecclesiasticis vel secularibus usque ad cap. generalissi-
mum, et hoc propter infirmitatem.
Fr. Conradus Custodis conv. Basiliensis revocatur a conv.
Brunensi et etiam filiatio et incorporatio de eo facta in eodem
conv. annullatur, et remittitur ad conv. suum Basiliensem, et hoc
quia male se habuit cum illis fratribus , et restituitur sue pro-
vincie, et eidem mandatur . . ., quod in termino unius mensis
a notitia presentium debeat recedere a conv. et provincia, et si
non obedierit, incurrit sententiam, a qua [non] nisi per mag.
potest absolvi. 26. aprilis.
Soror Cordula Zuglerin monast. Stainhaim absolvitur ab
egressu monast., lapsu carnis, habitus depositione, et restituitur ad
omnia et singula ordinis officia et dignitates et voci active et passive
et aggregatur communioni aliarum sororum in omnibus et singulis
locis, et liberatur a carceribus et restituitur innocentie, ac si
numquam tale facinus commisisset, et absolvitur ab omnibus
censuris, sententiis et penis incursis propter talem excessum . . .,
et potest eligere unum confessorem, qui tantum semel potest eam
absolvere, a quibus et in quibus ego possum, et potest ad aliud
monast. ordinis transferri, si suis consanguineis videbitur ex-
pedire, et potest ferre secum bona sua in dicto monast. appor-
tata, satisfactis prius expensis factis legitime in monast. 4. maii
Romo.
1) Siehe oben S. 81, 83.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/reichert1914/0133